From Wikipedia, the free encyclopedia
Carota (Graece καρωτόν), vel Latinitate classica daucum[1], atque in taxinomia scientifica Daucus carota subspecies sativus, est holus radicale, colore plerumque aurantium, quamquam cultivarietates purpurea, nigra, rubra, alba, flava exstant,[2][3][4] quarum omnes sunt domesticatae carotae ferae formae, in Europa et Asia meridiana occidentalique olim endemicae. Quae planta, ut videtur in Persia orta, primum foliorum seminumque causa colebatur. Usitatissime consumpta plantae pars est radix palaris, sed caules et folia etiam edulia sunt. Carota domestica pro radice palari magnopere aucto, sapidiori, minus ligneo a hominibus producta est.
Daucus carota est planta biennis familiae Apiacearum, saepe umbelliferarum appellatarum. Rosettam foliorum primum evolvit, cum radicem palarem augeat. Cultivarietates quae rapide crescunt tris menses (nonaginta dies) post semina sata maturescunt, sed cultivarietates quae tarde crescunt alium mensem (centum et viginti dies) requirunt. Radicibus sunt multae summae carotenorum alpha et beta atque vitaminorum A, K, et B6.
Carota a millennio secundo a.C.n. colitur. In Graecia et Roma antiqua non radicum carnosorum comestibilium, sed seminum foliorumque suaveolentium causa saepius colebatur. Saeculo X vel serius cultivaritates hodiernae in Europam ex oriente importatae sunt. Solum cultivarietates rubrae flavaeque tunc notae sunt; carota enim aurantia saeculo XVII in Batavia selecta est.
Anno 2011 secundum Institutum alimoniae et agriculturae provehendae Consociationis Nationum, in orbe terrarum 35 658 000 tonnarum carotarum producta sunt, paene dimidia pars in Sinis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.