imperator From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus IV Luxemburgensis (Pragae die 14 Maii 1316 - ibidem die 29 Novembris 1378) fuit rex Bohemiae et Sacri Romani Imperii imperator.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Carolus IV fuit filius Ioannis Luxemburgensis, filii imperatoris Henrici VII, et uxoris eius Elisabethae, filiae regis Bohemiae Venceslai II. Carolo fuit in baptismate nomen Venceslaus, quod in confirmatione eius a Carolo, Francorum rege, mutatum est, apud quem Lutetiae pueritiae rudimenta peregit.[1]
Puer in Francia et Italia studuit. Anno 1333 in Bohemiam rediit. Mortuo patre coronatus est 2 Septembris 1347 ab archiepiscopo Pragense Arensto in regem Bohemiae corona sancti Venceslai, quam ipse fieri fecerat.
Anno 1348 Carolus praeclaram Universitatem Carolinam Pragae condidit, eodem anno fundavit Urbem Novam Pragensem atque arcem Carlsteinensem. Anno 1357 imperator posuit primarium lapidem in fundamento novi pontis Pragensis in litore Multaviae prope monasterium sancti Clementis in Vetere Urbe Pragensi.[2]
Die 5 Aprilis 1355 coronatus est Romae in imperatorem Romanorum, cum eo etiam coronata est in imperatricem uxor eius Anna Svidnicensis. Anno 1356 scripsit Bullam Auream, quae fuit lex fundamentalis Sacri Romani Imperii.[3]
Sepultus est cum uxoribus suis in Ecclesia cathedrali Sancti Viti in arce regia Pragensi.
Carolus de linguarum litterarumque scientia sua haec scripsit: "Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus."[4]
Carolo IV quattuor uxores erant:
Carolo IV undecim liberi erant:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.