From Wikipedia, the free encyclopedia
Cameracum[1] aut Camaracum[2][3] (Francice Cambrai; Batavice Kamerijk) est urbs Franciae ad ripas Scaldis fluminis iacens. Camaracum aevo Romano urbs capitalis civitatis Camaracensium, recentissime caput arrotundimenti fuit praefecturae Septentrionis. Incolae circiter 33'500 sunt.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Cameracum fuit olim caput civitatis Nerviorum, quando primum Nerviorum caput, Bagacum, a Francis barbaris deletum fuit, fine saeculi IV.
Die 10 Decembris 1508 in urbe Cameraco a Maximiliano I imperatore, Ludovico XII rege Franciae, Ferdinando II rege Aragoniae atque Iulio II papa signata est. Quo Foedere officialiter expeditionem contra Imperium Ottomanicum constitueretur, sed re vera bellum contra Rempublicam Venetam gereretur.
Die 5 Augusti 1529 Margarita Austriaca et Ludovica Sabaudiae Foedus Cameraci hac urbe signaverunt. Ita bellum inter Franciscum I regem Franciae et Carolum V imperatorem finitum est.
Anno 1677 fuit urbs Cameraci a Ludovico XIV, rex Franciae, capta. Ante expugnationem erat Cameracum pars Imperii Romani Sacri.
Cameracum est sedis archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae. Fénelon illustrissimus archiepiscopus Cameraci fuit. Nunc est Franciscus Garnier ab anno 2000 archiepiscopus Cameraci.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.