Noviodunum Diablintum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Noviodunum Diablintum
Remove ads

Noviodunum Diablintum,[1] vulgo Jublains, est commune 685 incolarum (anno 2009) praefecturae Meduanae in Franciae regione Pagis Ligeris. Jublains omnibus aevi antiqui amatoribus notum est Romanorum vestigiorum causa.

Quick Facts
Remove ads

Historia

Thumb
Jublains: ecclesia. Sub ecclesia latent vestigia thermarum antiquarum ; nam primi Christiani hunc locum cultui suo elegerunt.

Urbs Noviodunum a Romanis condita est[2], postquam Galliam occupavere, Aulercorum Diablintorum civitatis caput ut fieret. Noviodunum Gallice 'Novum Castrum' significat. Antea oppidum Moulay, ad ripam fluminis Meduanae positum, cuius vestigia ab archaeologis ab annis 1970 recognita sunt, caput illius populi fuisse videtur. "Noviodunum Diablintum" apud Ptolemaeum[3] et in Tabula Itineraria Peutingeriana memoratur. At III-IV saeculo, ut in cetera Gallia universa, nomen civitatis (id est Diablintum) in locum nominis urbis subiit. Per varias vocum mutationes Medio Aevo factas civitas Diablintum postremo Jublains dictum est.

Eadem aedificia publica Novioduni reperiuntur atque in ceteris urbibus Imperii Romani : forum, theatrum, thermae, templa... At magnum templum peripterum et octostylum primo saeculo[4] more Romano e lapide exstructum in vestigiis vetustissimi fani Gallici (verisimiliter lignei) aedificatum est. In quo templo archaeologi hodie putant deam indigenam, Matrem quandam deam, veneratam esse atque illud maximum fanum iamdudum omnium commune Aulercorum Diablintum fuisse ; igitur causa forte fuit cur caput civitatis a Moulay ad Noviodunum translatum sit.

Thumb
Castrum Romanum olim 'castra Iulii Caesaris' dictum.

Illustris in primis est civitas Diablintum ob ingentes ruinas maximi castri Romani hodie in Gallia exstantis, quas Victor Hugo, cum illum locum adiit (1836), 'castra Iulii Caesaris' nominavit. Aedificium quadratum in medio positum, validis moenibus turribusque instructum, et ipsum aggere terreno et exterioribus moenibus turribusque circumdatur. Illa munimenta hodie ab archaeologis creduntur tertio saeculo aedificata esse sive ad vectigalia Romano fisco debita sive ad massas metallorum pretiosorum (aurum et stagnum e Britannia ?) custodiendas.

Iam a quarto saeculo Jublains ad occasum vergit et numerus incolarum minuitur. Decimo saeculo parvus vicus (ut hodie) est. Sic transit gloria mundi...

Remove ads

Notae

Loading content...

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading content...
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads