From Wikipedia, the free encyclopedia
Beta vulgaris subsp. vulgaris, greges Cicla et Flavescens, sunt viride familiae Amaranthacearum ordinis Caryophyllalium holus foliaceum. Petioli inter cultivarietates Gregis Flavescentis sunt magni, et saepe praeter laminas foliorum parantur.[1] Inter autem cultivarietates Gregis Ciclae, folia luxuriosa esse solent. Laminae folii virides vel subrubrae sunt; petioli plerumque albi sunt, et clari flavi vel rubri.
Folia huius holeris, sicut folia multorum vegetabiliium, sunt magnopere alibilia, unde elementum diaetarum sanarum populo gratum est. Arti coquinariae aliquot saecula prodest, sed quia betarum plantarumque sicut Cynarae cardunculi similis est, nomina vulgaria inter coquos culturasque confusa possunt.[2] Ei sunt multa nomina vulgaria.[3][4]
Greges Cicla et Flavescens Betae vulgaris subsp. vulgaris primum anno 1753 a Carolo Linnaeo nomine Beta vulgaris var. cicla descriptae sunt.[5] Eius gradus taxinomicus saepe mutatur, ut subspecies, convarietas, sive varietas Betae vulgaris tractaretur. (Inter multa synonyma sunt Beta vulgaris subsp. cicla (L.) W.D.J. Koch (Grex Cicla), B. vulgaris subsp. cicla (L.) W.D.J. Koch var. cicla L., B. vulgaris var. cycla (L.) Ulrich, B. vulgaris subsp. vulgaris (Grex Leaf Beet), B. vulgaris subsp. vulgaris (Grex Spinach Beet), B. vulgaris subsp. cicla (L.) W.D.J. Koch (Grex Flavescens), B. vulgaris subsp. cicla (L.) W.D.J. Koch var. flavescens (Lam.) DC., B. vulgaris L. subsp. vulgaris (Grex Leaf Beet), B. vulgaris subsp. vulgaris (Grex Swiss Chard)).[6] Aliae speciei Betae vulgaris subsp. vulgaris plantae sunt Beta vulgaris subsp. vulgaris Grex Altissima et Beta vulgaris subsp. vulgaris Grex Conditiva.[7][8] Omnes sunt culti Betae vulgaris subsp. maritimae progenies. Hae plantae olim in familiam Chenopodiacearum digerebantur, quarum paene omnes inter Amaranthaceas sensu lato nunc digeruntur.
Duo cultivarietatum greges sine gradu taxinomico sunt Grex Cicla (Anglice leafy spinach beet) et Grex Flavescens (stalky Swiss chard).[6]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.