From Wikipedia, the free encyclopedia
Aquae Sulis,[1] recentius Bathonia[2] (Anglice Bath), est urbs co-episcopalis in comitatu Somersetensi Angliae sita. Ibi nundinae tenentur ex anno circiter 900, mercatus autem ex anno 1102.[3] Homines fere 108 000 Bathoniae nortro tempore habitant.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Iam antiquis notae erant salutares aquae. Sulis, Celtarum dea, erat patrona aquae, nonnullique Romani dixerunt Sulem esse deam eorum Minervam. Ipsi Romani modo Romano thermas anno 43 instituerunt. Hodie aqua balnearum algarum causa viridis est.
Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[4] Gulielmus Herschel Aquis Sulis planetam Uranum primus repperit.
Sub dominatione Normannorum, lege de episcopis in urbibus frequentioribus instituendis acta, dioecesis Wellensis ad Bathoniam translata est, sed ecclesia maxima Wellis stans titulum cathedraticum retinuit. Ex hoc tempore hodie usque episcopi "Bathonienses et Wellenses" nominantur.
Maxima urbis statio ferriviaria ad thermas Aquarum Sulis stat. Societas ferriviaria est Grandis Occidentalis. Iacet ad lineam ferriviariam quae inter Londinium et Bristolium ducit.
Universitas Bathoniensis, cuius sententia est Generatim Discite Cultus, et Universitas Bathoniensis Spadana Aquis Sulis florent.
Urbs plena architecturae Georgianae est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.