opinio nullos deitates exsistere From Wikipedia, the free encyclopedia
Atheismus[2] (Graece ἀ 'sine' + θεος 'Deus') sensu latissimo est reiectio fideideitates exsistere, aut non credere ullo deo.[3] Sensu strictiore, atheismus est opinio nullos deitates exsistere.[4] Sensu strictissimo, atheismus simpliciter est absentia fidei ullas deitates exsistere.[5] Atheismus contra theismum stat,[6][7] qui in forma communissima est fides in una saltem deitate exsistente.[7][8] Asseculae atheismi athei et atheistae appellantur.
Multi atheismum cum indevotione? agnoscunt, sed nonnullae philosophiae religiosae, sicut theologia saecularis et varietates Buddhismi sicut Theravada, deorum credentia plane carent aut atheismum docent.
Terminus atheismus ortus est sicut epitheton peioravitus? de homine aut fide contra religionem ratam. Per autem aetates, cum cogitationes, scepticismus, et reprehensio de religione floruerunt, terminus significationem specificam adquisitus ab atheis magis et magis adhibetur.
Non constat definitio verbi atheismus. Alii atheos appellant eos qui deos esse dubitant; alii appellant atheos solos qui nullos deos exsistere plane credunt, et agnosticos qui nullos deos exsistere incerte suspectant.
Auctor studiosusque biologiae Ricardus Dawkins in libro The God Delusion ('Delusio de Deo') dicit continuationem esse graduum fidei de probabilitate dei:
Paulo minus quam 50%. Agnosticus qui se inclinatur ad atheismum.
Paene 0%. "Nescio, sed fortiter dubito, agoque quasi non est deus."
0%. "Scio deum non esse"
Dawkins dubitat quin multi "7" sint, et se "6.8" esse ait.
Asia
Ortu religionibus Dharmicis, multi in Asia fidem in unum deum reiecerunt. Adhuc, pauci in Asia orientalis in deum credunt.
Europa Antiqua
Philosophi Graeci, Iudaei, Christianiique eos qui in deos Graecos non credebant, ἄθεος appellaverunt. Diagorus Meli primus atheistus appellatus est, qui iniuriis impunitis fidem in deos reiecit; ille mysteria Eleusinia reprehendit, et statua dei in ignem deiecta rogavit quin deus ipsum non conservatus esset. Socrates ab accusatoribus "atheus" appellatus est.
Nomen substantivum αθεοι—in ullis suarum formis—alibi in Septuaginta vel Novo Testamento non invenitur. Robertson,A. T.(1960)[1932]."Ephesians: Chapter 2".Word Pictures in the New Testament.Broadman Press.
Edwards,Paul(2005)[1967].Donald M. Borchert.ed.Atheism.Vol. 1(secunda ed.).Macmillan Reference USA (Gale).p.359.ISBN0028657802 (Pagina 175 in editione 1967.)
Commentarius societatis Religioustolerance.org de Definitionibus nominibus "Atheism" subicit nullum consensum de definitione nominis esse. Simon Blackburn in The Oxford Dictionary of Philosophy adfirmat: "Atheism. Either the lack of belief in a god, or the belief that there is none". Plurima dictionaria unam ex angustioribus definitionibus offerunt.