From Wikipedia, the free encyclopedia
Astarium[1] (lingua Neolatina mediaevalis) vel orbita[2] est via ferrata qua tramina vehuntur. Astarium ex iugis[3] et binis ferris versoriis[4] constat. Latitudo astarii variat, cum nationes certas proprias normas habeant. Medio aevo, astaria in metallis adhibebantur. Iam Romani antiqui orbitas habebant, quod verbum ab orbe, qui 'circulum vacuum' significat, ductum est.
Latitudo astarii, i.e. distantia inter ferrorum versoriorum margines interiores, in Europae maxima parte, in Civitatibus Foederatis, Irania, Australia et in Sinis 1435 mm est. In Imperio Russico 1524 mm fuit, cuius usque adhuc in Finnia manent. Post annum 1970 astaria Unionis Sovieticae, Mongoliae et Afganiae ad latitudinem 1520 mm mutata sunt. India, Pakistania, Argentina et Chilia latitudinem 1676 mm habent.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.