Ammianus Marcellinus (c. 330 Antiochiae[1] – c. 400) fuit rerum gestarum scriptor Romanus et quidem in numero ultimorum antiquae religionis cultorum. Opus suum, quo libris XXXI res Imperii Romani gestae narrantur a principatu Nervae anno 96 ad interitum Valentis Imperatoris in proelio apud Hadrianopolim anno 378, Latine scripsit, quamquam in lingua Graeca natus erat. Librorum XXXI quos scripsit tantum ultimi duodeviginti servantur, in quibus res gestae inter annos 353 et 378 exponuntur, dum libri I-XIII deperditi sunt.

Quick Facts
Wikidata Ammianus Marcellinus
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Ammianus Marcellinus: imago
Nativitas: 330; Antiochia ad Orontem
Obitus: 395; Roma
Patria: Roma antiqua
Close

De vita

Pauca de vita Ammiani cognovimus et haec paene omnia, prater Libanii epistulam, ex ipsius narrationibus. De se ipso "miles quondam et Graecus"[2] fuisse dicit. Anno 330 aut paulo antea Antiochiae natus esse creditur,[3] quamquam multum de hac re disputatur et nonnulli hoc refutant.[4] Certe optima educatione instructus est. Iam adulescens miles factus protector domesticus sub Ursicino, magistro equitum, stipendia meruit Nisibi,[5] ubi remansit, donec anno 354 Ursicinus a Gallo revocatus Antiochiam profectus est, ut crimini cuidam laesae maiestatis inquirendo interesset.[6]. Mox una cum ipso Caesare Constantio Gallo imperatori Constantio II suspectus factus Ursicinus, ut altiora meditaturus[7] si in Oriente relinqueretur, Mediolanum revocatur ab Ammiano, quocum vera amicitia iungebatur, comitatus[8]. Deinde anno 355 duo amici in Galliam mittuntur Silvani usurpatoris opprimendi causa[9]. Quo mense septembri occiso Ursicinus Caesarem Iulianum adversus barbaros adiuvare iubetur[10]. Ibi primum Iulianum cognovit et admiratus est Ammianus, in Rebus gestis boni principis exemplum. Anno 359 in Orientem redeunt ubi Ursicinus Sabiniano oboedire cogiturː tum rex Persarum Sapor II oppida in limite sita adgressus Amidam cepit. Non multum afuit quin Ammianus Amidae capereturː vix Melitinam in Armeniam evasit ubi Ursicinum ducem revisit iam Antiochiam properantem[11]; qui mox ob cladem Romanorum exercituum exauctoratus est et ad vitam privatam rediit[12]. Deinde Ammianus imperatorem Iulianum secutus expeditioni adversus Persas interfuit quam per minutias libris XXIII-XXV narravit. Postea militiam deseruisse videtur et primum Antiochiae deinde Romae litteris operam dedisse ubi anno 392 partem operis sui magno favore recitabat[13]. Praeter itinera ad officia sua pertinentia Aegyptum quoque vidisse adfirmabat[14].

Rerum gestarum scriptor

Thumb
Pagina prima editionis principis operis Ammiani Marcellini anno 1533 editae.

De rebus a Romanis ab anno 96 usque ad 378 gestis Latine scripsit, i. e. ab imperatore Nerva usque ad illam cladem calamitosam Romanis imperatore Valente ad Adrianopolim a Visigothis allatam. Initium Rerum gestarum deperditum est, sed libri qui supersunt res inter 353 et 378 gestas narrant, hoc est eventus ipsi Ammiano coaevos.

Summarium Rerum gestarum librorum

  • Liber XIV: De Gallo Caesare tractatur, de eius saevitia et morte iussu Augusti Constanti. Etiam excursus de Isauris, Saracenis Alamannisque exponuntur et vitia Romanorum vituperantur.
  • Liber XV: Augustus Constantius in Alamannos bellum gerit. Magister peditum Silvanus potestatem Augusteam usurpat et per insidias quibus Ammianus quoque interfuit occiditur. Iulianus Caesar creatur a Constantio.
  • Liber XVI: Bella a Iuliano victa exponuntur in Alamannos, praecipue victoria apud Argentoratum.
  • Liber XVII: Plures res bellicae a Iuliano gestae narrantur. Etiam de victoriis Augusti Constantii exponitur et de pace cum Persis frustra temptata.
  • Liber XVIII: Rex Persarum Sapor Mesopotamiam Romanam aggreditur et Ammianus miles itinera sua narrat.
  • Liber XIX: Amidam urbem Sapor obsidit et capit. Inter defensores etiam Ammianus est, qui ab urbe capta fugit.
  • Liber XX: Ursicinus magister equitum, sub quo Ammianus meruit, titulo suo discingitur. Iulianus Lutetiae a militibus suis Augustus appellatur, sed Constantius litteris titulum Augusti deponere Iulianum iubet, dum Sapor plures urbes Mesopotamias expugnat.
  • Liber XXI: Dum belllum inter Iulianum et Constantium paratur, Constantius morbo moritur.
  • Liber XXII: Iulianus solus Augustus cultum deorum quem clam antea colebat nunc palam profitetur. Aliquae res a Iuliano Augusto gestae narrantur, qui bellum in Persas parat.
  • Liber XXIII: Iter Iuliani contra Persas. Hierosolymae templum Iulianus restaurare frustra conatur. Descriptio machinarum militarium et regionum Mesopotamiae.
  • Liber XXIV: Iulianus quamquam oppida Persica et castella aliquot cum exercitu expugnat, a Ctesiphontis urbis Persarum capitalis obsidione deterretur et iter revertit.
  • Liber XXV: Persae Romanos fugientes persequuntur et Iulianus in proeliis vulneratus moritur. Iovianus Augustus creatur, qui pace ignobili cum Sapore facta subito moritur.
  • Liber XXVI: Valentinianus Augustus creatur et postea Valentem fratrem Augustum consortem constituit. Procopius Oriente res novas molitur, sed a suis desertus et traditus poenam capitalem suscipit.
  • Liber XXVII: De bellis variis Romanorum in Alamannos, Gothos, gentes Britanniae et Africae tractatur. Descriptio provinciarum Thraciae. Gratianus puer Augustus a Valentiniano creatur.
  • Liber XXVIII: Pugnae plures Romanorum narrantur.
  • Liber XXIX: Theodorus notarius quidam potestatem usurpare conatur sed maiestatis accusatus necatur. Saevitia Valentiniani in iuribus narratur, dum Theodosius magister equitum variis bellis vincit.
  • Liber XXX: Romani et Persae de Armenia disputant. Valentinianus cum Alamannis pacem tandem facit et bellum gerens in Illyrico subito exstinguitur. Valentinianus Valentiniani filius minor Augustus ab exercitu suo declaratur.
  • Liber XXXI: Gens Hunnorum, quorum mores descripti sunt, Gothos invadunt ac suis sedibus expellunt ut Gothi in territorium Romanum Thraciae accipi petunt, quod bellum denique fert. Valens Augustus apud Hadrianopolim cum Gothis pugnat, qua pugna Romanus exercitus vincitur et Valens occiditur.

De manuscriptis

E sedecim manuscriptis exstantibus quae Res gestas Ammiani Marcellini tradunt quattuordecim ad quintum decimum saeculum referuntur, duo tantum ad nonum saeculum, utrumque in monasterio Fuldensi aut Hersfeldensi in Germania descripti. Alterum a Poggio[15] in Italiam translatus in Bibliotheca Vaticana hodie servatur et fundamentum editionum modernarum est (littera V notari solet[16]). Alterum, littera M hodie notatum, postquam Sigismundus Gelenius eo ad editionem Basilensem anni 1533 uti potuit, non iam apparuit donec anno 1875 Marburgi sex folia tunc libros rationales tegentia invenirentur[17]. Quae sex folia cum parvis fragmentis anno 1990 publicatis reliquiae sunt antiquissimi manuscripti sexto decimo saeculo adhuc exstantisː nam V apographum manuscripti M vulgo habetur[18].

Editiones et interpretationes

Editiones

Editiones priores selectae

Editiones modernae selectae

  • Ammiani Marcellini quae supersunt ed. Johann Augustin Wagner et Karl Gottlob August Erfurdt. Lipsiae: Weidmann, 1808.
  • Ammiani Marcellini libri qui supersunt ed. Charles Upson Clark. Berolini: Weidmann, 1910-1915. 2 voll.
  • Ammianus Marcellinus with and English translation ed. et interpr. J. C. Rolfe. Cantabrigiae (Mass.): Harvard University Press, 1935-1940. (Loeb Classical Library) (Latine, Anglice)
  • Ammien Marcellin: Histoire ed. et interpr. Édouard Galletier et Joseph Bidez (vol. I), Guy Sabbah (vol. II), Jacques Fontaine, Edmond Frézouls et Jean-Denis Berger (vol. III) Jacques Fontaine (vol. IV), Anne-Marie Marié (vol. V) ac Guy Sabbah et Laurent Angliviel de la Beaumelle (vol. VI). Lutetiae: Les Belles Letres, 1968-1999. 6 voll. (Bibliotheca Budaei) (Latine, Francogallice)
  • Rerum gestarum libri qui supersunt ed. Wolfgang Seyfarth, Lieselotte Jacob-Karau et Ilse Ullmann. Lipsiae: Teubner, 1978. 2 voll. (Bibliotheca Teubneriana)

Interpretationes

  • Ammianus Marcellinus with and English translation ed. et interpr. J. C. Rolfe. Cantabrigiae (Mass.): Harvard University Press, 1935-1940. (Loeb Classical Library) (Latine, Anglice)
  • Le storie de Ammiano Marcellino. Latine et Italice interpretatum cum praefatione ab Antonio Selem. Augustae Taurinorum: Unione Tipografico-Editrice Torinese, 1965. (Italice)
  • Ammianus Marcellinus, Römische Geschichte: Lateinisch und Deutsch mit einem Kommentar. Latine et Theodisce interpretatum cum commentario W. Seyfarth. Berolini: Akademie Verlag, 1968-1971. 4 voll. (Latine, Theodisce)
  • Ammien Marcellin: Histoire ed. et interpr. Édouard Galletier et Joseph Bidez (vol. I), Guy Sabbah (vol. II), Jacques Fontaine, Edmond Frézouls et Jean-Denis Berger (vol. III) Jacques Fontaine (vol. IV), Anne-Marie Marié (vol. V) ac Guy Sabbah et Laurent Angliviel de la Beaumelle (vol. VI). Lutetiae: Les Belles Letres, 1968-1999. 7 voll. (Bibliotheca Budaei) (Latine, Francogallice)
  • Das römische Weltreich vor dem Untergang interpr. Otto Veh cum commentario Gerhard Wirth. Turici: Artemis, 1974, ISBN 3-7608-3514-7. (Theodisce)
  • Ammianus Marcellinus: The Later Roman Empire (AD 354-378) interpr. Walter Hamilton. Harmondsworth: Penguin, 1988. Versio locorum selectorum neque operis omnis (Penguin Classics) (Anglice)
  • Ammiano Marcellino: Storie interpr. Matilde Caltabiano cum commentario. Mediolani: Rusconi, 1989. (Italice)
  • Ammiano Marcellino: Storie ed. et interpr. Giovanni Viansino. Mediolani: Mondadori, 2001-2002. 3 voll. (Latine, Italice)
  • Amiano Marcelino: Historia interpr. María Luisa Harto Trujilllo cum commentario. Matriti: Akal, 2002. (Hispanice)

Notae

Plura legere si cupis

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.