From Wikipedia, the free encyclopedia
Ursicinus (floruit 350/360) imperante Constantio II fuit magister equitum per Orientem et bellis Persicis interfuit. De militia eius per rerum gestarum scriptorem Ammianum Marcellinum certiores fimus qui in eius comitatu militabat et eum multum amabat.
Ineunte parte servata Rerum gestarum Ursicinum limitem Orientalem adversus Persas Nisibi tuentem videmus, unde anno 354 Antiochiam revocatur a Caesare Constantio Gallo Orientem tum regente, ut iudiciis capitalibus velut iudex praesideret. Ursicinus qui miles, non aulicus assentatorum insidiis adsuetus erat, recalcitrans et invitus hoc munus suscepisse dicitur[1]. Certe Ammianus invidia illorum capitalium iudiciorum amicum purgare conatur dum culpam in Galli ferociam reicit. Mox exeunte anno Constantius Augustus iratus Gallum poenali morte adficit.
Ipse Ursicinus tum a cubiculario Eusebio et magistro equitum per Occidentem Arbitione apud Constantium II accusabatur quod altiora meditaretur[2] . Imperatori suadebant ne tam potentem et popularem hominem solus in Oriente relinquereturː statim itaque ad comitatum imperatorium revocatur et laesae maiestatis insimulatur Ursicinus[3], de cuius caede occulta sine iudicio cogitasse dicitur Constantius[4] antequam ad clementiam resipiscentiamque rursus sese verteret[5], dilata deliberatione. Cum autem magister peditum per Gallias Silvanus, origine Francus, ad extrema vanis accusationibus compulsus, die 11 Augusti 355 purpuram Coloniae Agrippinae vestivit, Constantius usurpatoris opprimendi causa ad Ursicinum decurrere constituit velut ad "magnum commilitonem"[6], non sine suspicione tamen, si res aliter vertisset, morte eius non minus quam Silvani se gavisurum fuisse[7]. Ita Ursicinus, successor Silvano designatus, cum decem comitibus - inter quos numerandus historicus Ammianus Marcellinus- et blandis litteris - fingebat enim Constantius usurpationem ignorare - Coloniam magnis itineribus contendere iussus tamquam amicus et infortunii comes a Silvano benigne accipitur quem tamen per insidias et corruptos milites interfici iubet, ita usurpationi finem imponens. Salutem quidem, non multam gratiam ex eo beneficio ab imperatore rettulit[8]. Nam aliquamdiu postea in Gallia mansit, Silvani successori Marcello et Caesari Iuliano securitatem et integritatem provinciarum restituenti morem gerens[9].
Anno 358 Ursicinus iterum magister equitum per Orientem limitem Persicam Samosatae tuetur[10]. Tum Constantius II successorem Sabinianum, virum Christianum, ei mittit atque Ursicinum convocat, in altissimam dignitatem eum promoturus, magisterium peditum praesentale[11]. At cum Persae iam minaces fierent bellumque immineret, mutata principis sententia, antequam Sirmium pervenirent acceptis in itinere litteris, cum in Thracia versarentur, Ursicinus et Ammianus in Orientem statim redire iubentur. Summus militiae dux tamen Sabinianus manebat, Ursicinus eius apparitor erat[12]. Nihilominus in Transtigranam contendit ubi subito incursu Persarum aestate 359 circumventus vix cum paucis in Armeniam Minorem evasit[13]. Paulo post oppidum Amida, magni momenti strategici, ab hostibus obsidetur et capitur quamquam Ursicinus Sabinianum incassum hortabatur ut subsidia mitteret[14]. Finis militiae Ursicino talis fuit, qui ad privatam vitam tum Constantio irato rediit[15].
Ursicino filii fuerunt e quibus unus, Potentius nomine, pugna Hadrianopolitana anno 378 oppetivit[16].
Difficultates Ammiani cum imperatore Constantio invidiae et malivolentiae nonnullorum potentium consiliariorum ab Ammiano adsignabantur, disseminantium mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentium[17]. In primis cubicularium et eunuchorum praepositum Eusebium[18], ab ima sorte ad usque iubendum imperatori paene elatum ideoque intolerabilem[19], nominabat et Arbitionem, magistrum equitumː ut subterraneus serpens foramen subsidens occultum adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille ab ima sorte etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus inexplebili quodam laedendi proposito conscientiam polluebat[20]. Qui tamen Arbitio honorifice ab historico Zonara memorabatur[21]. In quos inimicos ducis sui bilem effundere numquam praetermittit Ammianusː ita Eusebius ut coluber copia virus exuberans natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris gracilitate vocis semper puerilis et blandae apud principis aures nimium patulas existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent[22]ǃ
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.