Agitator
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Agitator proprie est qui agitat, id est, animalia vel similia (a tergo) ad motum impellit. Apud antiquos speciatim idem fere significabat atque auriga, sicut agitator quadrigarum.[1] sive agaso, qui equum aliave iumenta agit, sicut agitator aselli.[2]
Actio agitandi non solum ad iumenta instiganda, sed etiam metaphorice ad greges hominum impellendos et ad aliquam sententiam perducendos referebatur, sicut in Tacito, qui narrat Aemilio Lepido consule anno 78 a.C.n. tribunis plebis redditam esse licentiam "quoquo vellent populum agitandi."[3] Inde orta est significatio usitatissima, nam constat agitatorem hodie referri ad activistam qui certae ideologiae vel motui orationibus publicis aut dictis pollicitationibusque et praecipue actionibus impigre favet. Multis rationibus operam suam navant agitatores, nam paginis volatilibus et instrumentis communicatoriis, praesertim interrete, utuntur.
Agitatio et propaganda eandem fere operam significant, sed ipsa verba variis connotationibus obsignata sunt, nam nazistae libentius de propaganda loquebantur quam de agitatione, quae potius ad operam communistarum pertinere cogitabatur.
"Agitatores" per bellum civile Anglicum in historia Britannica fuerunt motus civilis et legati militum electi, novo exercitu exemplari Oliverii Cromwelli addito, qui etiam adiutores appellari solebant. Multae notiones illius motus postea ab aequatoribus (Levellers) ascitae sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.