Zosterops est genusaviumordinisPasseriformium, usitate in familiaZosteropidarum positum, quod autem Timaliidarum vicissim fortasse est pars (Jønsson & Fjeldså 2006). Recentissima taxinomiae avium Australiae inspectio late patens, a Christidis et Boles facta, etiam hoc genus in Timaliidas digerit.
Huic generi est maximus specierum Zosteropidarum numerus, quae in oecoregione Afrotropica, zona Indomalayana, et oecozona Australasianahabitant. Zosteropeslongitudinem inter 8 et 15 centrimetra attingere possunt. Eorum proprietas insignissima est conspicuus pinnarumalbarum circulus circa oculum, quamquam in nonnullis speciebus hic circulus caret. Species huius generis inter se quod ad quasdam linguae accommodationes spectat variantur.[1]
Inspectio novorum datorum ad sequentia DNA pertinentia (Jønsson & Fjeldså 2006) monstrat genus non monophyleticum potesse. Paucae autem species investigatae sunt, quarum plurima taxa ex Micronesia sunt, ubi, ut videtur, distincta stirps orientalis et stirps occidentalis speciebus Asiae Orientalis propior fiunt.
Jønsson, Knud A., et Jon Fjeldså. 2006. A phylogenetic supertree of oscine passerine birds (Aves: Passeri). Zoologica Scripta 35(2):149–186. doi:10.1111/j.1463-6409.2006.00221.x (HTML abstractum).