0
numerus integer From Wikipedia, the free encyclopedia
numerus integer From Wikipedia, the free encyclopedia
0, saepe zerus[5][6] appellatus, est numerus, inter unum positivum et unum negativum iacens, qui nihil in rebus mathematicis significat. 0 est identitas additiva in copia numerorum naturalium et supercopiis eius (integrorum, rationalium, realium, complexorum). Nota numeri 0 locum tenens in notatione positionali adhibetur; exempli gratia, 310 significat tres centurias, unam decadem, et nullas unitates.
Scriptores Latini, notam et notionem 0 ab Arabibus accipientes, etiam vocabulum Arabicum صفر ṣifr mutuati sunt. Ex saeculo XIII cifra et formae similes (chifra, zifra, ziffra, zifera) Latine numerum 0 significavit; deinde etiam quamlibet notam numeri Arabicam significare coepit (cf. Francogallice chiffre).[7] In libris recentibus Latinis nomen zerus eiusdem originis, sed per linguam Italianam forma mutatum, ad numerum 0 significandum usurpatum est.
Hic numerus ignotus erat Romanis, quorum systemati numerorum non locumtenente opus erat. In calendario Gregoriano et calendario Iuliano, 0 non repraesentat annum: 1 p.C.n. sequitur 1 a.C.n..
Babylonii cifra primi usi sunt, ante 300 a.C.n.. Eius cifra fuit sive cuneus duplex, et tantummodo adhibita est locum tentum. Palaeograece etiam cifra fuit, fortasse mutuata a Babyloniis, cum forma , in seriis aetatibus simili ō litterae.
Christianis mediaevalibus qui Latine scribere poterant non cifra fuit, sed nulla usi sunt in epactis? ad diem Paschalem computandum. Primae tres epactae erant “nulla”, “xi”, et “xxii”, e.g. apud Dionysium Exiguum, in 525. Circa 725, Beda aut socius eius N littera (pro “nulla”) usus est inter alios numeros Romanos in tabula epactarum.
Indi cifra in arithmetica usi sunt. Brachmacottus in 628 de proprietatibus cifrae scripsit. Eo tempore cifra ut numerus iam adhibita est in Cambodia; posteaquam in Sinis et apud Musulmannos hic numerus inventus est, iniens Europam in saeculo 12.
Nomen zephirum adhibitum est a Leonardo Pisano in Libro Abaci (1202), qui inter primos libros Latine scriptos numeros Arabicos tractantes est.
Gens Maya Americae mediae zero in computationibus calendariis usi sunt.[8]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.