From Wikipedia, the free encyclopedia
Nota numeri[1] est una ex pluribus notis ad numeros scribendos adhibitis. In mathematica nostri temporis plerumque numeri Arabici adhibentur, pro quibus vocabulum cifra saepe usurpatur (sed hoc etiam numerus nullus, zero, significare potest, de quo vide infra).
Ex aevo praehistorico homines variis notis usi sunt, lineis simplicibus incipientes, e.g. IIIII est quinque. Graeci antiqui litteras ex alphabeto secundum systema definitum adhibuerunt, e.g. ΣΜΑ est ducenti quadraginta unus. Romani quoque litteris usi sunt, sed secundum alium systema, e.g. LXIV est sexaginta quattuor.
Haec autem systemata ad numeros magnos scribendos parum sunt idonea. Medio aevo numeri Arabici (vel Indici) variis in formis late accepti sunt. Hi numeri utuntur notatione positionali, in qua cifrae, variis in locis positae, varias habent magnitudines; e.g. in notatione decimali, in qua basis est decem, 312 est (3 × 102) + (1 × 101) + (2 × 100); sive ter centi, semel decem, bis duo; sive trecenti duodecim.
Locutio nota numeri reperitur apud Diomedem Grammaticum: "C nota praenominis, cum sola Gaium notat; item numeri cum centum significat".[2]
Vocabula cifra (seu cifera, ciphra, etc.) et zero deducuntur ab Arabico صفر ṣifr, quod notam nulli numeri ٠ (0 nostrum) significat. Ipsum nomen Arabicum est conversio Sancritici शून्य śūnya, "vacuus".[3]
Itaque in media Latinitate duas significationes habet, sicut scribit Carolus du Cange:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.