Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Academia Vivarii novi (It. Accademia Vivarium novum[1]), in villa Falconeria, Novi Tusculi sive Frascatae sita, institutum habetur in quo linguae Latina et Graeca inter discipulos et magistros communes sunt. Qui tamen non modo ut eas penitus discant eo concurrunt, at praesertim ut litteris et philosophia imbuantur et a vitae vicissitudinibus uno anno ita abstineant ut de singulis societatis et humanitatis fundamentis et radicibus una legant, meditentur, disputent. Feminis autem adhuc academia non patet.
Scholae praecipuae huius curriculi academici agunt de historia litterarum antiquarum necnon litterarum aetatis renatarum artium, de philosophia antiquorum Graecorum, de lingua et litteris antiquorum Graecorum, de historia Romana, de carminibus Latinis et Graecis. Artem poeticam in vitam reducere conantur melodiis quas ipsi mente fingunt innixis rhythmo metrorum antiquorum. Inde consilium gregis concinentium cuius nomen est Tyrtarion, a quo multi modi musici in lucem edi solent qui possunt in reticulo omnium gentium passim inveniri.
Verum quartum annum iam scholas aestivas etiam proponunt quarum fama in dies in toto orbe terrarum crescit; sibi enim proposuerunt ut homines qui numquam studuerunt linguae Latinae ita docerent ut duobus tantum mensibus auctores classicos legere discerent. Quod methodis et rationibus vividis impetrant, atque convictu discipulorum qui cottidie inter se Latine loqui tenentur.
Libros praeterea in Italiam diffundunt quibus linguae classicae vivis rationibus traduntur, ut Iohannis Ørberg libri qui Lingua Latina per se illustrata inscribuntur et methodus Oxoniensis Athénaze, quam ipsi ad usum Italorum discipulorum aptaverunt.
Academia Vivarii Novi nunc sedem habet in notissima Villa Falconeria, quae sita est apud Villam Montis Draconis, in qua bibliopola Wilfridus Voynich aenigmaticum codicem Voynichianum repenit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.