From Wikipedia, the free encyclopedia
Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. erat.
Pater eius Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus fuit, qui ter ab anno 388 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat.
Titus Quinctius ipse anno 361 a.C.n. dictator nominatus est, ut Gallos Latium invadentes arceret[1]. Anno 354 una cum Marco Fabio N.f. Ambusto primum consul electus est. Consules feliciter in Tiburtinos et Tarquinios pugnaverunt et illis Sassulam dempserunt, in hos acerrime egerunt ita ut captivi necati sunt. Domi autem iterum obaerati a divitibus servi facti sunt[2].
Anno 351 Quinctius consul II erat, tum cum Gaio Sulpicio M.f. Petico. Viribus Romanorum et Tarquiniorum exhaustis indutiae tum XL annorum constitutum est. Et eo anno dictator nominatus est - Lucius Furius M.f. Camillus, qui non ad bellum gerendum, sed ad consulem plebeio ex ordine arcendum a patribus creatus est. Sed id non adeptus est[3].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.