From Wikipedia, the free encyclopedia
Gaius Marcius L.f. C.n. Rutilus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus e plebe quarti saeculi a.C.n. fuit.
Ipse primus e gente postea clara fuit, Gaius Marcius C.f. Rutilus Censorinus, consul anni 310 a.C.n. eius filius erat.
Marcius anno 357 a.C.n. primum consul creatus est. Tum Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus collega Marcii fuit. Cum hic contra Privernates certaret, Manlius bellum Faliscorum suscepit, sed nihil contra hostes effecit. Sed exercitum in castris apud Sutrium tributim adduxit, ut legem de vicesima eorum, qui manumitterentur, constituerunt. Cum senatores legem propter vectigal maius aerarii probarent, tribuni plebis id maxime vitupararent: "Nihil enim non per milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum in populo, si id liceret, ferri posse. Eodem anno Gaius Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset[1].
Anno 356 dictator electus est, Gaium Plautium P.f. Proculum magistrum equitum fecit. Eorum duce militesque Romani impetum Etruscorum arcebant et eos vicerunt[2].
Anno 352 iterum consul fuit, nunc cum Publio Valerio P.f. Poplicola. Eo anni res publica aes alienum obaeratorum suscepit, ut concordiam ordinum augeretur. Propter nuntium flase allatum de coniuratione Etruscorum Gaius Iulius Iullus dictator nominatus est. Qui frustra nitebatur, ut duo patricii consules crearentur[3].
Anno 351 primus e plebe censor electus est. Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus collega eius factus est[4].
Anno 344 Marcius consul III erat, una cum Tito Manlio L.f. Imperioso Torquato. Eo anno Templum Iunonis Monetae Romae dedicabatur, sed prodigium dirum secutum est: lapides pluit. Ad supplicandum Publius Valerius P.f. Poplicola electus est[5].
Anno 342 denique quartum consulatus magistratum administrabat, una cum collega Quinto Servilio Q.f. Ahala. Milites in Campania hiemantes ad disciplinam reduxit, ut contra Samnites certare iterum parati essent[6].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.