From Wikipedia, the free encyclopedia
Marcus Valerius L.f. Poplicola (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.
Pater eius Lucius Valerius L.f. Poplicola erat, qui ab anno 394 a.C.n. quinquies tribunus militum consulari potestate fuit.
Ipse Marcus anno 358 a.C.n. magister equitum dictatoris Gaii Sulpicii M.f. Petici, quocum et bis consulatum gessit. Dictator contra Gallos missus est, qui ad oppidum Praenestem tum fuerunt. Postquam diu cunctatus est et milites acriter pugnam postulaverunt, tandem certatum est et hostes victi sunt. Senatus itaque Sulpicio triumphum decrevit[1].
Anno 355 primum consul erat. Cum Sulpicio contra Tiburtinis certavit, deinde domi cum plebe de consulatu anni proximo iurgabant et postremo impetrabant, ut ambo consul proximi anni patricius esset[2].
Anno 353 Valerius una cum Sulpicio consul creatus est. Sulpicius contra Tarquinios milites duxit, Valerius ob periculum magnum dictatorem Titum Manlium L.f. Imperiosum Torquatum nominavit[3].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.