From Wikipedia, the free encyclopedia
Thesen über Feuerbach (‘Propositiones de Feuerbachio’) sunt undecim breves notae philosophicae a Carolo Marx scriptae lineamenta primi capituli libri Die deutsche Ideologie (‘De ideologia Theodisca’), anno 1845 divulgati.
Theses, tamquam et liber pro quo scribebantur, Marx vivo numquam editae sunt, sed primum anno 1888, Friderico Engels redactore, haud sine mutatione prolatae sunt appendix cuiusdam libelli eiusdem Engels.
Opus memoria tenetur praecipue ob epigrammaticam thesem undecimam et ultimum versum eius: «Modis variis, philosophi mundum solum interpretati sunt; quem autem quaestio est commutare.»[1]
Haec pars vicificanda est.
Undecima thesis de Feuerbach a Sergio Prokof'ev adhibita est in Cantata Anniversarii Vicensimi Rerum Novarum Octobris, Op. 74, anno 1937 perfecta.[3]
Thesis undecima caelata ad aditum Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis ad Unter den Linden Berolini posita est. Quod Factio socialistica unita Germaniae iussit anno 1953, per redintegrationem post Bellum Orbis Terrarum II.[4]
Undecima thesis etiam est epitaphium Marxianum, in eius stela in Coemeterio Highgate Londinii caelatum, cum ultimo Edicti Communistici versu: "Operarii mundi, coniungite!"
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.