Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Somnus est status conscientiae natura recurrens per defectum agnitionis sensusque et inertiam voluntariorum musculorum descriptus.[1] Omnibus mammalibus fit, etiam hominibus, omnibus avibus, plurimisque bestiis serpentibus, amphibiis, et piscibus. Hominibus, partiter ut multis aliis mammalibus, somnus necesse est.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Absentia somni insomnia, in medicina morbus conceptus, appellatur.
Non raro hominibus perturbationes somni fiunt, sic non temere excogitata classificatio internationalis perturbationum somni (ICSD) est.
Somnus cum magnis beneficiis venit. Somnus confirmat systema immunitatis. Sine bono somno, defensoris incipit infirma et corpus fit expugnabilis contagionibus et morbis. Somnus cerebro prodest, ubi reparat neurona, quia sinunt ut corpus certa motus et respirationis iussa talia faciat. Solutio hormontum somno afficitur, quorum incrementa somno solvuntur, quae magni sunt adolescentibus liberis et restaurationis rationibus velut refectioni musculorum. Medici credunt somnum bonum esse.
Nimirum multum interest inter viros, qui naturaliter dormiunt multo minus quam feminae et sero cubitum eunt, et feminae, quae saepe plus quam novem horas dormiunt et multo maturius cubitum eunt. Infantes opus est tredecim ad sexdecim horas somno per singulos dies. Liberi multum somno opus est. Pueri septem horis et puellis decem horis sunt. Iuvenis somno minus opus est. Mulieres circiter novem horas somno accipiunt. Homines circiter sex horarum. Adulti etiam minus indigent. Mulieres certe plus quam octo horas dormiunt. Homines autem habent circiter quinque. Aliquando etiam aliis, sed similibus rebus egent. Mulieres non minus quam octo horas. Praegnantes duae horae plus quam aliae feminae dormire debent. Mulier gravida extra horas somno surgere debet.
Fere convenit somnum neglegi. Si necessarium somni non contingitur singula nocte, homines fiunt privati somno. Homines somno privati, decernant mediocriter, et habent se furiose et tristiter. Homines perficiunt mediocriter opera. Discipuli mediocriter in ludo se gerunt.
Privatio somni periculosa est. Homines fiunt insciti et habent imminutionem in motibus sollertiae. Adulescentes qui passuri sunt ultimas probationes hieme et vere fiunt privati somno studendi causa. Privatio somni producit incrementum periculorum et calamitatibus et morbis et confusionibus.
Structurae somno servantes sunt praecipue systematis nervosi, minore in parte oculorum extra retinam, minore in parte systematis endocrinei. Partes cerebri, inter cetera, invenitur intra systema visuale, diencephalon, truncum cerebri:
Quoque nocte cycli quattuor vel quinque somni occurrunt. Structurae graduum somni sunt thalamus et cortex cerebri[3]. Thalamus est cerebri structura insignis complurium nucleorum (collationum cellularum) intra diencephalon situs. Ex nucleis thalamicis generant oscillationes actiones electricas nuclei et lateralis posterior (LP) et ventralis posterior (VP), nuclei intralaminares, una cum nucleis non specificis reticularibus (NR).
Somni physiologia cursus temporales non minus quam duo ostendit: 1) Mutatio inter diem et noctem (numerus circadianus), 2) Mutatio somno ineunte inter gradus ("altitudinem") somni diversorum actionum cerebri.
Numerus circadianus vigilantiae somnique pendet structuris paribus oculi, nuclei suprachiasmatici (horologii interni), ganglionis cervicalis superioris, glandulae pinealis (imparis) velut fibrarum nervalium trans thalamum ascendentium.
Sub luce retinae cellulae ganglionares per tractum retinohypothalamicum informationem ad nucleum suprachiasmaticum mittunt, ubi horologium hoc internum ipsum signa circadiana ad nuclei paraventricularis partem autonomicam parvocellularem mittit. Postea informatio in columna intermediolaterali medullae spinalis superioris capitur. Deinde fibrae praeganglionares sympathicae in ganglion cervicale superius ducunt, postremo fibrae postganglionares in glandulam pinealem, quae hormon melatoninum secernit[4]. Lucis effectus sane inversus est: Amissione lucis effectibus inhibentibus liberationis melatonini carent: fatigatio nocturna melatonino nunc liberato coepit[5].
Gubernatio centralis secundum mutationem diei noctisque in nucleus suprachiasmaticus (NSC) fit.
Ineunte vicesimo saeculo, somnus hominis descriptus est per seriem quinque recurrentium graduum: quattuor non REM gradus et unus REM gradus. Deinde sextus gradus quoque additus est appellatus excitans, quo subiectus dormitet. Nuper tamen Academia Americana Somni et Medicinae (AASM) reductionem ad gradus somni REM R velut somni non REM N1, N2, N3 proposuit. Quoque nocte quater quinquiesve singularium cyclorum N1—N2—N3—N2—N1—R, circiter nonaginta minuta durante, decurruntur (vide imaginem).
Rapidi oculorum motus gradus (REM) notatur a gravibus physiologicis mutationibus, sicut celeri respiratione, maiore cerebrī agitatione, et relaxatione musculorum. Somnii nascent in REM gradu, maiore cerebro agitatione et paralyse maiorum musculorum voluntariorum.
Qualitas somni plerumque mutatur transitu a uno somni gradu in alium. Quamquam signa transitui inter gradus arcana sunt, his gradus plane liberi sunt inter se. Distinguentur a exiguis mutationibus in munere corporis et omne parte orbis praedictus cum notabilibus intervallis. Medici utor machina scribendo somno spectatum gradus somni. Haec machina colligit data de electricibus et musculosis statibus somni.
Anno 1968 RECHTSCHAFFEN et KALES classificationem gradibus quinque divulgaverunt[6]. Hodie distinguuntur gradus quattuor (R, N1, N2, N3)[7], et cum exemplis EEG nexuerunt. Statu vigilante, cum oculis clausis, EEG frequentiam inter 8 Hz et 13 Hz, rhythmum alpha dictum, ostendit[8], et amplitudines undarum saepe inter 50 µV et 100 µV inveniuntur.
Hic “excitans” gradus plerumque refertur laxa vigila, quoniam inter gradu hoc, corpus se dormiendo parat. Omnes homines dormitant tentis musculis, et oculis celeriter moventibus. Deinde cum homines fiunt somniculosiores, corpus retardat. Musculi relaxant, et oculi sistunt movendi celeriter.
Post septuaginta ad nonaginta minutas, corpus in somnum rapidi oculorum motus intrat. Solitus est habere tres ad quinque spatia REM somni quaque nocte. REM gradus consociatur cum ratione motuum, retinens memorias, et tensionis levandae causa. Hominis respirationis est rapida, inaequalis, et tenuis. Cordis proportio crescit, sanguinis pressuram auget. Somnia exsistunt gradu hoc, sed non solum hoc tempore.
In neonatis gradus hic nominatur gradus A vel somnus activus nominatur.
Primus gradus consideratur somniculosus gradus. Est primus gradus ordine exemplarum quo “excitans” gradus non addatur. Ubi utens machinam scribendi somnum, medici videre possunt quinquaginta per centum deminutionem agitationis ex “excitata” gradu ad primum gradum. Gradu uno, oculi clausi sunt. Si homo excitatur primo gradu, sentiet defessus quasi non dormivisset. 1st gradus spatium habuit quinque ad decem minutarum. Hoc in gradu frequentia EEG aliquid tardior apparet: undae theta (4 — 7 Hz). Undarum amplitudines vel non vel haud mutata sunt.
Secundus gradus constat ex spatio levis somni quem scriptiones machinae scribendi somni describunt iterantibus verticibus et vallibus, affirmavitis et negativisque undis. Undae monstratae lectione indicant spatia musculorum intentionis et relaxationis. Genus musculorum intentionis visus in secundo gradu etiam videatur aliis gradibus quo homo incitatur auditorio stimulo. Cordis velocitas retardat et temperatura corporis etiam retardat secundo gradu. Extremo hoc gradu, corpus paratur intrare altum somnum. EEG hic complexus K (undas delta (0.5 — 3.5 Hz) tantum biphasica altitudinis altae) et fusos (accelerationes frequentia brevissimas, ita formas fusiformes generantes) ostendit.
Tertius et quartus gradus alti somni sunt, quartus gradu etiam altior quam tertium gradum. Inter gradus hos, machina scribendi somnus monstrabit somnum undarum lentarum (seu delta somnus). Undae monstratae in scriptione tarde alta amplitudine sunt, quae indicant exemplar somni alti et numerosis continuitatibus. Si homo excitet inter hos alti gradus somni, sentiat defessus et confusus brevi. Altus somnus restituit vim corpori. Fluctio sanguinis cerebro imminuit et movet ad musculos in corpore restitutum physicam vim. Ratio immunitatis etiam confirmatur altis gradibus. EEG undas delta (0.5 — 3.5 Hz) - non solum biphasica, sed multiphasica - altitudinis altae demonstrat.
Somnus undarum lentarum ad gradum N3 (somni alti) refert. EEG undas delta (0.5 — 2[9] Hz) ostendit. Videtur ut somno undarum lentarum ineunte memoria declarativa consolidetur[10]. Videtur etiam, ut certi stimuli acustici somno undarum lentarum dormientis cogitationes[11] et memorias[12] emendent.
Neonati usque ad duodeviginti horas dormiunt[13]. Eo tempore incrementum corticum cerebri maximum est. Vitae hebdomadibus primis EEG ope tantum duo gradus somni distinguendi sunt: somnus REM (in infantibus littera 'A', somni activi, designata) et somnus non REM (littera 'Q', somni quieti — in adultis sane distinguuntur gradus N1, N2, N3 somni alti). Academia Americana Somni et Medicinae (AASM) somnus T (transitionalis, inter REM et non REM observatus) addidit[14]. In neonatis pars somni activi altus est: circiter 60%; valor praemature natorum altior apparet, usque ad 75%[15].
Normalis somnus infantium ab adultis differt. Imprimis biennio qualitas somni variat. Primum tarditas initii somni diminuit (a ca. 20 min sex menses natis, ad 8 min duos annos natis). Anno secundo ineunte, mutationes inter diem (vigilantiam) et noctem (somnum) stabiles erunt[16].
Versus aetatem progredientem modi somnifici mutant et harum causae mutationum multiplices sunt[17]:
Anno 2021 Academia Americana Somni et Medicinae (AASM) mores qualitatis maioris somni commendavit[18]. Commendationes sunt:
Pleraeque technicae psychotherapeuticae ad stimulorum gubernationem spectant. Gubernatio stimuli dicitur quam primum quivis discit, ut moribus certis effectus negativi emergant, simul ut moribus aliis nulli vel positivi effectus perficiantur. Ergo gubernatione stimulorum mores desiderabiles. Anno 1980 descriptum est programma insomniae, quod argumenta nominavit haec:
Hygiene somnifica ad commendationum collationem, quae ad effectus somnificos refert, ut temperaturam, lucem, strepitus.
In mala somni dignoscendis narratio aegrotis et proximis pernecesse sunt. Actigraphia informationem cursus somni dat. Polygraphia est aestimatio in laboratorio somnifico casuum specialium[19].
Actigraphia est methodus non invasiva phases quietatis et vigilantiae et actionum distinguendi. Hodie actigraphus est apparatulus horologii armillaris instar; metitur actigraphus omnes motus, temperaturam, lucem circumferentiarum, voces, tremorem, resistentiam electricam cutis.
Dyssomnia ad mutationem somni, insomnia potius ad perturbationes referunt.
Somnus in morborum neurodegenerativorum cursu damnum patiatur[20].
Narcolepsia est morbus somni excessivi die ineunte, cum cataplexia (amissione toni muscularis) et motibus oculorum rapidis[21].
Nonnulla genera epilepsiarum cum somno coniuncta sunt[22]. Videtur insuper, ut tractio aliorum morborum concomitantium, ut morborum respirationi relatorum, epilepsiis somno relatis levare possit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.