Horologium armillare
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Horologium armillare[1] sive horologium brachiale[2] est horologium gestabile carpo circumvinctum.

Historia
Primum horologium armillare fabricatum est ab Abraha Ludovico Breguet, rogatu Carolinae a Bonaparte, reginae Neapolis et Napoleonis I sororis.
Inventio horologii armillaris postea, anno 1868, ascripta est Antonio Patek et Adriano Phillipe, domus negotiatoriae Patek-Phillipe conditoribus. Specimen brevi placuit populo atque factum est feminarum ornamentum.
Ineunte saeculo XX aeronauta Brasilianus Albertus Santos Dumont (qui per errorem horologii armillaris inventor habetur), quia, propter machinamentorum usum, manus indesinenter habebat occupatas, rogavit amicum Aloisium Cartier, qui fabricaret horologium armillare. Hic corrigiam e corio fixit maximo horologiorum femineorum suorum, quod, mense Martio anni 1904, obtulit Alberto. Quam ob rem Albertus, licet horologium armillare non invenerit, putatur tamen fuisse ille, qui hoc inventum virorum usui aptavit.
Primo bello mundano tandem usus horologii armillaris inter viros introductus est, quippe quoniam militibus horae facile erant inspiciendae horologium armillare gerentibus.
- Horologium armillare digitale.
- Horologium armillare adapertum cum eius machinatione visibilis.
- Horologium armillare, quod etiam aquā submergi potest, quin damnum patiatur.
- Vetus horologium rotundum, ante armillaria horologia inventum, quod iuxta cinculum deferebatur.
Remove ads
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads