Iacobus (Graece (Ἰάκωβος) fuit filius Alphaei et unus e duodecim apostolis ab Iesu Christo electis (Mt 10,3; Mc 3,18; Lc 6,15; Act 1,13). Tantum in apostolorum indicibus invenitur, ubi semper ultimus ponitur. Nihil aliud de eo in Novo Testamento narratur.
Iacobus ex patronymico ("Alphaei") ab alio Iacobo, qui Zebedaei filius nominatur, distingui potest.
De vita morteque nihil certi notum est.
Aequationes
- Iacobus Alphaei saepe cum Iacobo Minore aequatur, cuius ter in Novo Testamento mentio fit, semper una cum matre Maria (Mc 15,40: "Maria Iacobi minoris et Iosetis mater", Mc 16,1 et Mt 27,56: "Maria Iacobi"). Si recte, disputatur. In traditione ecclesiastica haec Maria cum "Maria Cleopae" in evangelio secundum Ioannem memorata (Io 19,25) aequabatur. Erant etiam, qui eam sororem germanam Mariae, matris Iesu, esse vellent, Cleopham autem fratrem sancti Iosephi.
- Raro - et certe falso - Iacobus Alphaei cum Iacobo Maiore, quem traditio Iesu fratrem germanum esse vult, aequabatur.
- Hieronymus Iacobum Alphaei, ut cum Iacobo Iusto (Gal 1,19) aequaretur, proposuit, praeterea verbum "frater" "sobrinus" interpretatus est. Hieronymi opinio in Ecclesia Catholica praevalebat,[1] cum Ecclesiae Orientales, Ecclesiae Orthodoxae et Protestantes Iacobos distiguere solent.
- Traditio Iacobum Alphaei auctorem Epistulae Iacobi esse vult, sed quem vere hanc epistulam scripsisse parum constat.
Attributum iconographicum
Cum Iacobus, Iesu frater, clava occisus sit, etiam apostolus Iacobus a saeculo duodecimo (ecclesia cathedralis Arbensis, Dania) clavam gerens demonstratur, postea etiam contum fullonicum.
Dies festus
- Ecclesia Catholica Romana: Die 3 Maii (Festum in Calendario Romanae Ecclesiae, cum Iacobo Iusto aequatus, una cum Philippo apostolo)
- Ecclesiae Evangelicae (una cum Philippo apostolo):
- Ecclesia Evangelica in Germania: Die 3 Maii (memoria)
- Ecclesia Evangelica Lutherana in America et Ecclesia Lutherana - Missouri-Synodus:
- Die 1 Maii (Iacobus Alphaei)
- Die 23 Octobris (Iacobus Iustus)
- Communio Anglicana: Die 1 Maii
- Ecclesiae Orthodoxae:
- Die 9 Octobris (Iacobus Alphaei)
- Die 23 Octobris (Iacobus Iustus)[2]
Notae
Nexus externus
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.