From Wikipedia, the free encyclopedia
Quintus Dellius (floruit 43–30 a.C.n.) fuit legatus ac fortasse etiam deliciae[1] Marci Antonii triumviri. "Desultor bellorum civilium" a Messalla Corvino appellabatur[2] quia anno 43 a.C.n. a Dolabella ad Cassium, anno 42 a.C.n. a Cassio ad Marcum Antonium, anno 31 a.C.n. paulo ante pugnam Actiacam ab Antonio ad Octavianum transfugerat[3]. Tum pretium gratiae omnia belli consilia Marci Antonii hostibus prodidit.
Litteris quoque operam dabat atque historiam expeditionis adversus Parthos composuit, cui ipse Marcum Antonium secutus anno 36 a.C.n. interfuit, opus hodie deperditum, cuius tamen meminit Plutarchus in Vita Marci Antonii. Epistulae eius lascivae ad Cleopatram quoque in omnium manibus erant[4] ː nam voluptatum Marci Antonii velut procurator fuit[5]. Horatius ei unum e carminibus dicavit[6] ː
ːAequam memento rebus in arduis
ːservare mentem....
ː.........................
ː........... moriture Delli.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.