From Wikipedia, the free encyclopedia
Proteinum praecursor amyloidi (PPA, APP Anglice abbreviatum) est proteinum transmembranaceum, per haec continuo pars membranae cellularis locatum est. Invenitur PPA in pluribus textibus, macrophagocytis, et synapsibus terminalibus.
Quamquam incertae, functiones proteini cum formationis synapsum atque ferrum (Fe2+) ex cellula deponendo nectae sunt.
In quibusdam morbis neurodegenerativis sectiones proteinorum pathologicae in partes nomine Aß aggregationes amyloidi beta extracellulares, maculae (plaques) observatur, quo fit, ut in dignoscendis morbis neurodegenerativis aestimatio valoris PPA in liquore spinali momentum habeat.
Forma cellularum, ut systematis nervosi centralis, imprimis matricibus intracellularibus, cytosceleto determinatur. Videtur hoc quoque in neuronibus, quo microtubuli principalia membra illius cytosceleti sunt. Ad structuram eius stabiliendam proteina tau stabilitores pernecesse sunt.
Nomen geni proteini praecursoris amyloidi est APP locus cuius geneticus in chromosomate 21 humano invenitur (21q21.3). Numerus eius aminoacidorum septingenti septuaginta est.
Normaliter proteina praecursores ab nucleo secundum axonum ad terminalia praesynaptica et conos neuroni procreationis portantur, quibus accumulant. Suspicatur, ut ibi electrice stimulatum neuron formam sAPP alpha in spatium extracellulare liberet, quo sAPP alpha momenta plasticitatis synapticae et synaptogenesis (generationis synapsum novorum) habeat[1][2].
Incrementum glutamati extracellularis influxum calcii extracellularis (Ca2+) in cellulam incitat, quod damnum neurotoxicum perficere potest. Liberatum sAPP alpha sane transgressionem Ca2+ hanc in cellulam supprimit[3]. Per cyclicum guanosinum monophosphatum (cGMP) receptoria NMDA (neurotransmissoris glutamati excitantis) pariter inhibentur ("neuroprotectio").
Praeterea proteino praecursori munera equilibrii ferri (egressionis Fe2+) habet, pariter ut enzymum caeruloplasminum in cellulis extra neurones (quibus non invenitur)[4]. Incrementum proteini praecursoris in neuroblastomate multitudinem ferri intra cellulam diminuit[5].
In morbo cerebrorum Alzheimeriano aegrotis microscopiae ope aggregatae partes proteini praecursoris amyloidi maculae, plaques dictae, inveniuntur.
Adhuc diversae mutationes proteini descriptae sunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.