From Wikipedia, the free encyclopedia
Propria ad mensam Imperatoris principia (Sinice 饮膳正要, pinyin Yinshan zhengyao) est liber de arte culinaria rebusque diaeteticis anno 1330 ab Hu Sihui (忽思恚) scriptus, coquo principali ad aulam imperatoris Wenzong(en) merente. Opus imperatori ipso dicatum est. Fercula praesertim traditionis Mongolicae, partim Asiae mediae ad artem convivalem medicinamque Sinensem accommodantur: textus igitur Sinice scriptus vocabula mutuata Mongolica, Persica, Arabica, Turcica comprehendit.[1]
De auctore pauca scimus. Consiliarius medicus diaeteticusque imperatoribus Mongolicis familiae Yuan merebat, inter quos Wenzong qui imperium Sinarum quattuor annos ab 1328 usque in 1332 rexit, urbe capitali hiemali Pechino, aestivali Ciandu(en).[2]
Textus in tres libros dividitur. Res cuiusque libri principales quae ad artem culinariam pertineant, hic litteris italicis distinctae, subter minutius exponuntur:
Ad nomina capitulorum subiunguntur nexus ad textum Sinensem (apud Vicifontem legibilem), index paginarum versionis Anglicae plenae anno 2000 editae, numeri praeceptorum in eadem versione:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.