Potidaea
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Potidaea (Graece Ποτείδαια) fuit urbs Graeca antiqua in paeninsula Chalcidice, a Corinthiis saeculo VII a.C.n. exeunte condita. In loco bene munito et strategico sita erat, in isthmo paeninsulae Pallenae.
Potidaeenses iam sexto saeculo a.C.n. nummos cudebant et thesaurum Delphis Apollini dedicaverant[1]. Anno 480 a.C.n., copias Xerxi praestiterunt, sed post pugnam ad Salaminem ad Graecos transfugerunt atque Artabazo eos obsidenti feliciter restiterunt[2]. Plataeensi pugnae una cum Corinthiis interfuerunt, trecentis hoplitis missis[3]. Post Persica bella foedus Delium inierunt et tributum annuum Atheniensibus pependerunt donec, orta inimicitia inter Corinthios et Athenienses, anno 432 a.C.n. foedus renuntiarent. Tum Athenienses urbem obsidere coeperunt, atque ibidem cum Corinthiis pugnam commiserunt quae una e causis Belli Peloponnesiaci fuisse refertur[4]. Hieme 430̈/29 a.C.n., demum Potidaeenses fame victi portas Atheniensibus aperuerunt[5] qui hoc portu et oppido abhinc in bello adversus Lacedaemonios utebantur. Huic obsidioni inter alios interfuit philosophus Socrates[6]
Anno incerto inter 365 et 362 a.C.n., Potidaea in secundam confoederationem Atheniensem ingressa est[7]. Postea anno 356 a.C.n. a Philippo II Macedonum rege expulsis Atticis colonis capta et deleta est agro insuper vicinis Olynthiis tradito[8]. Urbs anno 316 a.C.n. a Cassandro sub nomine Cassandrea (Κασσανδρεία) rursus condita, sub eodem nomine postea ad dignitatem coloniae Romanae promota est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.