Morbus From Wikipedia, the free encyclopedia
Pneumonia[1] (a Graeco πνευμονία, primum πλευμονία) est contagio pulmonis chronica aut acuta. Plerumque bacteriis, viris et fungis creatur; rarius causa proficiscitur ab veneno inspirato aut a systemate immunitatis. Est etiam inflammatio pulmonis, quae hac in re pneumonitis vocatur, radiatione effecta. Pleuropneumonia vocatur inflammatio quae non modo pulmonem sed etiam pleuram afficit. Hodie die 12 Novembris "Dies mundi pneumoniae" quotannis habetur.[2]
Quod interdum difficile est quosdam microorganismos invenire, pneumoniae saepe non secundum microorganismos, qui eas efficiunt, discernuntur; sed categoriis attribuuntur, quae designent, quomodo morbus plane dignoscendus atque curandus sit.
Pneumoniae dividi possunt in primarias aut secundarias. Pneumonia vocatur primaria si hominem sanum ingruit, qui nullo modo aliis morbis labefectus est; vocatur autem secundaria, si homo iam valetudine adfectus in hunc morbum incidit.
Auctores pneumoniarum primariarum sunt in primis Streptococci pneumoniae, qui etiam pneumococci nominantur, Haemophili influenzae, mycoplasmata, chlamydiae, Legionella pneumophilae, vel adenoviridae, influenzaviri, et parainfluenzaviri. Pneumoniarum secundariarum autem auctores frequentes sunt herpesviridae (CMV, HSV), fungi, inter eos pneumocystis jirovecii, protozoa, in iis toxoplasmata et bacteria anaerobica.
Pneumoniae etiam discernuntur, quo tempore atque quo loco ortae sint:
Pneumonia, quae ambulantem adficit, est morbus contagiosus frequentissimus per orbem terrarum enumerando percensatus. Quam ob rem magni momenti est in oeconomia et medicina. Circa 90 centesimae pneumoniarum huius generis bacteriorum causa nascuntur. Bacterium frequentissimum est Streptococcus pneumoniae (25-45%), sequitur Haemophilus influenzae (10-20%); inter adulescentulos Mycoplasma pneumoniae quoque magni momenti est (10-12%). In 10-25% pneumoniarum etiam viri, plerumque uno tempore cum bacteriis, reperiri possunt, primi sunt inter eos influenzaviri[4].
Solum in Civitatibus Foederatis Americae 2—3 000 000 hominum pro anno cum pneumonia huius generis reperiuntur, quorum 500 000 in valedudinarios mittendi sunt. In Germania, circa 800 000 hominum per annum reperiuntur, quorum 30 centesimae in valetudinarios perveniunt. Omnino numerus hominum pneumoniae causa valetudinariis receptorum maior est quam numerus hominum apoplexiae cerebri aut infarcti myocardii causa receptorum. In Germania pro anno circa 20 000 hominum hoc morbo pereunt.
Est denique alio modo pneumonias discernendi: pneumonia typica, quae a bacteriis quibusdam creatur, separatur a pneumonia atypica, quae a viris vel fungis vel bacteriis numquam nisi intra cellulis vivis creatur.
Praeterea dicitur duae inter se differe in imaginibus radiatione Roentgensi factis, sed concedendum est notas in imaginibus non certissime indicare, ut pneumonia sit typica aut atypica.
Antibioticis, chemotherapeuticis immunosuppressivisque inventis et hominibus longius viventibus pneumoniae a viris et a bacteriis in cellulis viventibus creatae magis magisque incidunt, quamquam nihilo minus plerumque pneumoniarum a bacteriis creantur.
In magno periculo sunt homines aliquibus rebus infirmati. Inter eas sunt:
Etiam in periculo sunt qui acidum gastricum adspirent, qui sunt lecto affixi, per tubum aut per tracheostoma ventilati, radiatione exponati vel tabacum fumantes, qui infarctum cordis aut emboliam pulmonis acceperunt, quorum bronchus alter (exempi gratia cancro) obstructus est.
Pneumonia typica subito incipere solet, erumpitque cum tussi et dyspnoea. Pneumoniae affecti spiritum non modo aegre sed etiam crebrius ducunt. Quibusdam necesse est musculis adiuvantibus uti, ut spiritum trahant. Habent etiam febrim magnam, pituitam purulentam, dolores pectoris, umorem in cavo pleurico. Frigus percurrit eorum corpus, cor palpitat celerius.
Pneumonia atypica autem lente incipere solet, etiam secum fert tussim et dispnoeam lenem. Tussientes sputum paucum clarumque exscreant et solum febriculam patiuntur. Caput corpusque eorum dolere solent.
Vicicitatio habet citationes quae ad pneumoniam spectant. |
Vide pneumoniam in Victionario. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.