Petrus Hintze
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Petrus Hintze (natus 25 Aprilis 1950 Hunaphae, mortuus die 27 Novembris 2016 Wuppertal) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) erat.
Memoria
Post maturitatem adeptam Hintze in Universitate Fridericia Guilelmia Rhenana Bonnae atque deinde Wuppertal ad annum 1977 theologiae protestanticae studebat. Deinde vicarius fuit. Annis 1980 - 1983 pastor ecclesiae evangelicae oppido Königswinter (Rhenania) laboravit.
Hintze annis 1983 - 1990 legatus muneris civilis erat et anno 1990 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad mortem mansit. Anno 1991/1992 secretarius statalis in Administerio Foederali Feminarum et Iuventutis fuit et deinde secretarius generalis CDU nominatus est. Anno 1998, postquam factio eius electionem foederalem perdidit, Hintze ab hoc magistratu se recessit. Anno 2005 Angela Merkel cancellaria foederalis eum secretarium statalem in Administerio Foederali Oeconomiae fecit, quo officio Hintze ad electionem anni 2013 fungitur. Die 22 Octobris 2013 praeses vicarius parlamenti electus est[1]. Die 27 Novembris 2016 morbo cancri mortuus est[2].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrus Hintze spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.