From Wikipedia, the free encyclopedia
Petrus (Germanice Peter) Tauber (natus die 22 Augusti 1974 Francofurti ad Moneum) vir publicus Germanicus factionis CDU est.
Postquam anno 1994 testimonium maturitatis accepit, Tauber ab eodem anno Francofurti historiae atque rebus politicis studebat. Deinde ad annum 2001 adlatus scientificus eiusdem universitatis fuit. Anno 2007 etiam doctor historiae promotus est.
Tauber anno 1991 ad Unionem Iuvenilem et anno 1992 etiam ad factionem CDU accessit. Annis 1993 - 2007 sodalis consilii oppidi Wächtersbach fuit et ab anno 2005 legatus ad dietam Circuli ad Moenum et Chinzicham est. Anno 2013 primo legatus ad Dietam Foederalis Germaniae electus est. Die 16 Decembris 2013 successor Hermanni Gröhe Secretarius generalis suae factionis electus est[1]. Et anno 2017 iterum legatus ad parlamentum Germaniae electus est. Mense Februario 2018 pronuntiavit se morbo coactus non iam secretarius generalis CDU futurum. Anna Margareta Kramp-Karrenbauer ei successit[2].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Tauber spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.