From Wikipedia, the free encyclopedia
Pantheum,[1] Latinitate medii aevi etiam Pantheon[2] (Graece Πάνθειον), est clarissimum aedificium, quod Campo Martio Romae in usu continuo ex antiquitate remanet. Ab Agrippa consule anno 27 a.C.n. aedificatum, deinde incendio anno 80 consumptum, postea ab Hadriano anno 125 restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum sine supplementis convexum.
Primum ad omnes deos consecratum, Phocas I, imperator Romanorum Constantinopolitanus, aedificium Bonifacio papae IV anno 609 dedit, quod in ecclesiam (basilicam) Christianam nomine Sancta Maria ad Martyres mox conversum est. Post saeculum XV, aedificium etiam pro sepulcreto adhibebatur, ubi Raphael Sanctius Urbinas et Hannibal Carracci pictores, Archangelus Corelli compositor, et Balthasar Perutius architectus sepulti sunt.
Pronaos est vestibulum ante portas Panthei. Est spatium columnatus, octastylos, cum columnis monolithis ex granite Aegyptiaco factis, atque cum capitellis marmoreis, ordine Corinthio. Inscriptio zophori ita legitur:
Id est: Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit.
Cella templi fani rotunda est, cui dei adesse putabantur et ritus fiebant. Solum marmoreum est cum variegatorum colorum pavimento.
Convexum est tectura Panthei. Factum est opere caementicio. Oculus in culmine est vacuum spatium, per quod solis lux in templum pervenit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.