Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pansophismus, in usu vetustiore pansophia, est sententia omniscientiae. In nonnullis fidei rationibus monotheisticis, deus consideratur ultimus spiritus sciens. Pansophicus est persona qui se omniscientiam adeptus esse adfirmat. Sententia praesertim cum paedagogicis sapientiae universae notionibus (pansophia) est, ut in educationali scientiae universae ratione ab Ioanne Amos Comenio, praeceptore Tsecico, posita est. Promovere conatum Baconianum ut omnis scientia humana ordinaretur Comenium etiam tenuit, qui unus ex ducibus motus encyclopaedici vel pansophici saeculi septimi decimi factus est.
Principium pansophicum est unum ex principiis magni momenti Comenianis: omnia omnibus doceri debere, ut ducens eruditionis fundamentum, educationis universae (characteristicae universalis) similiter.[1]
Vocabulum pansophismum a Comenio generatim adhibitum est ad describendam eius philosophiam artis docendi. Liber Pansophiae prodromus (1639) Londinii prolatus est, Samuele Hartlib una agente; quem secutus est liber Pansophiae diatyposis. Vocabulum pansophia hoc sensu definita est "tota divini rerum ordinis comprehensio adulta."[2][3] Pansophicum voluit Comenius instituere collegium, praecursorem recentium institutorum academicorum.[4] Pro qua sententias in tractu Via lucis (Londinii, 1641–1642) scripsit; ei autem ob bellum civile Anglicum conflatum discendum fuit, et hoc opus denique Amstelodami anno 1668 typis impressum est.[5] Sed tamen vocabulum non fuit suum: Bartolomaeo Barbaro Paduensi in libro De omni scibili libri quadraginta: seu Prodromus pansophiae, medio saeculo sexto decimo adhibitum erat.[6]
Intra ordines massonicos est grex massonicismus pansophicus appellatus.[7]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.