Serpentes[1] sunt reptilia ordinis Squamatorum, plerumque sine cingulo scapulari pelvicoque et artubus. Ita vocantur scilicet eo quod serpunt, ut qui, cum apoda sint, aliter moveri nequeunt. Omnibus serpentibus caput depressum varia figura (circulari, rectangula, triangula) corpus longum, et cauda plerumque brevissima est. Nonnulli in ore glandulas venenosas habent, connexas canali venenifero, qui venenum ducat usque ad dentes veneniferos, quibus venenum vasibus sangvineis injiciatur. Maxima serpentium pars ovipara est (ova pariunt), sed nonnulli (exempli gratia viperidae vel pythonidae) ovovivipari sunt: partus in ipso matris corpore ex ovis excluditur vivusque in lucem editur. Provincia herpetologica quae serpentibus studet ophiologia appellatur.
Taxinomia
Secundum ITIS ordo Serpentium in duos infraordines et undetriginta familias dividitur:[2]
Infraordo Alethinophidia | Infraordo Scolecophidia |
---|---|
|
|
Evolutio
Serpentes putantur Aevo Cretaceo vel fortasse Iurassico, e lacertilibus se evolvisse. Vetustissimum fossile veri serpentis inventum est Haasiophis, qui abhinc annorum centum fere milliones vivebat.
Epitome phylogeneticum gregum Serpentium quae exstant | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Hic tantum cognationes inter Serpentes, sed non tempora evolutionis, indicantur.[3] |
Serpentes et homines
Pericula
Serpentes hominibus periculosi esse possunt ob morsum venenatum, venenum oculis insputum, denique constrictionem. Plerique serpentes non sunt venenati, et tantummodo circiter quindecim centesimae partes ex tribus milibus serpentium specierum hominibus periculosi esse habentur. Maximae familiae serpentium venenatorum sunt Viperidae et Elapidae.[4]
Quotannis inter 4.5 et 5.4 milliones hominum serpentibus mordentur. Ex hoc numero, inter 1.8 et 2.7 milliones in morbum gravem incidunt, et inter 81 000 et 138 000 moriuntur. Plerique autem mortem antidoto avertere possunt.[5]
Incantatio
Incantantio serpentium est genus spectaculi publici in quo incantator, instrumento musico canens, quasi per hypnosim, serpentem moderari videtur. Hodie praecipue in India aliisque terris Asiae Meridianae reperitur.
Sententiae de serpentibus
- Evangelium secundum Matthaeum 10.16: "Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae."[6]
- Liber Genesis 3.1: "Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus."[7]
- Vergilii Eclogae: "Qui legitis flores et humi nascentia fraga, / frigidus, o pueri (fugite hinc!), latet anguis in herba."[8]
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.