Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Michael Gove (natus die 26 Augusti 1967) est diurnarius et politicus Britannicus.
Familia
Edimburgi natus, per adoptionem Aberdoniae in urbe educatus est. Alumnus est aulae Dominae Margaritae apud Oxonienses. Fuit ab anno 1996 diurnarius iuxta The Times: ibi Saram Vine cognovit quam anno 2001 in matrimonium duxit. Sodalis factionis Conservativae, cogitatorium(en) condidit nomine Policy Exchange ("politiae permutatio") ubi primum in Davidem Cameron, Georgium Osborne incurrit. A die 5 Maii 2005 legatus est apud Parlamento Regni Uniti, ubi munere populi Surrey Heath fungitur. Ab eodem anno de habitationibus, ab anno 2007 de scholis familiisque pro factione sua (duce Davide Cameron) orator parlamentarius meruit.
Factione conservativa anno 2010 in comitiis victrice, Michael Gove a die 12 Maii 2010 usque ad 15 Iulii 2014 fuit minister eruditionis, primo ministro Davide Cameron,[1] deinde agitator factionarius principalis, mox autem dominus cancellarius Regni Britanniarum a die 9 Maii 2015.[2] Ad suffragium anno 2016 de societate Unionis Europaeae ille inter primos, iuxta Boris Johnson, contra hanc societatem tenendam militavit. Davide Cameron causae victae fautore statim ab officio primi ministri dimissionem petente, Michael Gove se successorem proposuit, frustra.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.