From Wikipedia, the free encyclopedia
Lydia Thyatirensis est sancta Christiana, cuius memoria ab Ecclesia Catholica 3 Augusti colitur, ab ecclesiis Orthodoxis variis 27 Martii, 25 Iunii, 20 Maii.
Memoria
Lydia in Philippis habitabat et prima in hac urbe et in tota Europa fuit, quae sermonibus Pauli apostoli credidit. Hoc in Actibus Apostolorum[1] narratur:
Et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes. Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete”; et coegit nos.
Lydia diaconissa in Philippis facta esse dicitur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.