Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Legio Honoris, plene Ordo Nationalis Legionis Honoris (Francice Ordre national de la Légion d'honneur),[1] est ordo Francicus a Napoleone Bonaparte die 19 Maii 1802 constitutus. Ordo est maximum Franciae ornamentum, in quinque gradus divisum: eques (chevalier), officialis (officier), commendator (commandeur), magnus officialis (grand officier), et magna crux (grand croix). Sententia ordinis est Honor Et Patria (Francice Honneur et Patrie), et sedes est Palatium Legionis Honoris, in laeva Sequanae ripa Lutetiae situm.[2]
Per res novas Francicas, omnes ordines equestris dignitatis Francici aboleti sunt, ab armis honoris substituti. Desiderium fuit Napoleonis, Primi Consulis et dictator militaris de facto, praemium creare ut milites et homines togati probarentur, et ex eo optato nata est legio honoris,[3] corpus hominum quod non fuit ordo equester, quia Napoleo putabat Franciam egere agnitione meriti, non nova nobilitatis ratione. Legio autem organizatione veterum ordinum equestrium Francicorum usa est, sicut Ordo Sancti Ludovici. Praeterea, insignia legionis Ordinis Sancti Ludovici similia sunt, qui etiam taenia rubra usus est.
Legio Legionem honoratorum conscriptam, necnon ordines militares laxe imitata est, legionariis, officialibus, commendatoribus, cohortibus regionalibus, et concilio grande praedita. Maximus gradus non fuit magna crux, sed magna aquila (grand aigle), gradus hominis qui omnia insignia crucum grandium gessit. Stipendia sodalibus numerata sunt:
Legione constituta, magister grandis semper fuit caput civitatis, nunc praeses. Praeses Franciscus Hollande ex 15 Maii 2012 est grandis magister et ex officio Grandis Crux.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.