Unum chiliogramma (1 chg) primum anno 1795 fuit massa unius litriaquae apud temperaturam quattuor graduum Celsii.[6] Haec definitio verbis simplex sed usu difficilis erat. Secundum autem recentissimas huius unitatis definitiones, haec cognatio est vera usque ad triginta partes per millionem. Anno 1799, "chiliogramma archivorum" (ut dicitur), ex platino funditum, norma massae factum est. Anno 1889, cylindrus temperationis platini et iridii, prototypus internationalis chiliogrammatis, norma unitatis massae in omne systemate metrico factum est, et sic mansit usque ad annum 2019. Chiliogramma erat ultima ex unitatum systematis internationalis quae per remcorporeum definiebatur.
Definitio chiliogrammatis rite die 20 Maii2019 mutabitur. Quod non iam est subiecta? de? exemplaro? prisco, sed de constante Planckiano (), de celeritateluminis () et de definitione secundi, i.e. cyclis radiationiselectronum quae inter status fundamentalis atomi Cs 133 moventur ():
Gabler, E., & T. C. Winkler (1881), Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen, ed. secunda (Lugduni Batvaorum: A. W. Sijthoff).
Foster, F. D. (1891-1893), An illustrated medical dictionary. Being a dictionary of the technical terms used by writers on medicine and the collateral sciences, in the Latin, English, French, and German languages (Novi Eboraci: D. Appleton and Company).