From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Lockius[1] (natus in vico Wrington Angliae die 29 Augusti 1632; Londinii mortuus die 28 Octobris 1704) fuit philosophus Anglicus, praecipueque princeps inter empiricos sapientes Britannicos, immo vero ipse pater empirismi et sensualismi fuse habetur.
Ioannes Lockius adulescentiam in perniciosis turbidisque vixit temporibus Belli Civilis Anglici ac regis Caroli I capitis publicae amputationis. Iuvenis Londinii apud scholam Westmonasteriensem educatus, se totum in litteras et medicinam in Aede Christi universitatis Oxoniensis abdidit, et tricensimum et quintum annum agens ad publicam rem vehementer accessit cum nobili patrono Antonio Ashley (comite Shaftesbury futuro). Franciam nihilominus anno 1676 petivit: ibi usque in 1679 degebat. Lutetiae et Montepessulano habitavet; bis per regiones meridianas iter fecit[2] observationesque de agricultura et oeconomia ad Shaftesbury dicavit.[3] Quo anno 1682 damnato de proditione contra Carolum II regem, ipse Lockius mox inculpatus est. Ambo igitur in Angliam fugere coacti sunt, quam ob rem, Shaftesbury in Nederlandia anno insequenti mortuo, Lockius prudentius in idem regnum voluntarium consciscere exsilium esse putavit, ubi usque in annum 1688 moravit. Ipso anno impigre fecit ut Gulielmus de Orania expeditionem contra Iacobum II susciperet, quae mense Novembri anno 1688 evenit. In Angliam philosophus revertit, et a reditu suo usque ad mortem magnam operam et laboriosam scientiae et modo philosophandi scribendique maxime tribuit. Animam aegrotus domi suae emisit, septuaginta duos annos natus.
Lockius, pater Empirismi, "ideas" (notiones) originem trahere primam tantum ab experientia putabat, id est ab inertia mentis erga verum. Quod veritas esse interior (videlicet ad intellectum pertinens) potest aut exterior (pertinens ad naturalia et tactilia omnia), "ideae" igitur ab his proventae modibus veritatis esse possunt aut ideae sensus, quotienscumque ab experientia exteriori perveniunt aut ideae meditationis si ab animi sensibus orientur. Ambo tamen haec idearum genera ad simplices illas attinent. Mens autem non tantum iners sed simplices ideas componere inter sese atque coniungere quit creando idearum multitudinem compositarum infinitam. Ista in multitudine inveniri possunt tria genera primaria:
Si rogaverit quis quid substratum sit cui color vel pondus spectent, respondebitur illum substratum ipsas esse partes tactiles extensasque; si quis quaesiverit cui rei spectent soliditas et firmitas, nihil responderi poterit nisi ut Indicus illus ex quo quaesiverunt, cum is Orbem terrarum ab elephante maximo substineri adfirmavisset, illam rem supra quam elephas niteretur; resposuit homo id magnam testudinem esse; sed, cum quaesitum esse adminiculum testudinem adferentem, dixit:—Supra quidquid mihi in toto ignotum—. Idea cui nomen incertum a nobis datum, id est substantia, nihil aliud est nisi fictum at ignotum substratum propriorum reapse existentium.– Ioannes Lockius, de Essentia.
Sensus scientiae est tribus modibus habitus quoniam experientia tantum ipsi sensui adfert cognoscibilia. Est mens, nec experientia, quae concordiam aut idearum oppositionem inter se intellegit, immo proximae scitu. Hic sciendi modus certissimus atque firmissimus ad hominem est vocatusque perspicuus. Tamen interdum modus sciendi esse demonstrativus potest, id est isti necesse est quasdam intermedias ideas probationes vocatas invenire veritatis, aut potius modi sciendi perspicui ostentandi gratia.
Est autem scientia quaedam certa tribus ordinibus dividua:
Politica de contractu sociali ac rectionem cum consensum pupuli apud ius quod alienari non potest affirmavit. Quod origo Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum facta est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.