From Wikipedia, the free encyclopedia
Iulianus Modest (vere Julian Modest, pseudonymum pro Georgio Mikhalkov/Георги Михалков; natus Serdicae die 21 Maii 1952[1]) scriptor, bibliothecarius et psychologus Bulgarus est. Praesertim lingua Esperantica opera exarat in quibus lectores de aliorum fatis movere vult. Insuper operam dat periodico Monato quod in Belgio editur.
Usque annum 1977 Georgius Mikhalkov philologiae Bulgaricae in Universitate Serdicensi studuit, ubi anno 1973 idioma Zamenhofianum edidicerat. Tempore, quo ille adhuc studiosus in Alma Matre, symbolas varias et carmina in periodico praetitulato "Bulgara Esperantisto" vulgari iussit.
Studiis peractis Aquincum iit ubi Esperantici fautricem quandam in matrimonium duxit et narratiunculae primae Esperanticae apparuerunt. In Hungariae capite operam magnam dedit in rebus variis scribendis pro periodicis Esperanticis: etiam recensiones conficere valde diligebat. In Hungaria, ubi usque annum 1985 vitam degebat, etiam in Sodalitate auctorum iuvenum Hungaricorum (Asocio de Junaj Hungaraj Verkistoj) versabatur. Aquinci collega fuit domini Georgii Sondy qui diu centro culturali Hungarico Serdicae sito praefuerat. In patriam reversus peritiam in Hungaria acquisitam in labore pro Domu editoria "Globus" bene adhibebat. Ex anno 1986 autem Serdicae in universitate linguam et culturam Esperanticas docebat; inter 1985 et 1988 domum editoriam Esperanticam moderatus est et annis inter 1992 et 1993 Consociationi esperantistarum Bulgarorum praefuit.
Iulianus Modest saepe de operibus orgininaliter Esperanticis praelegere solet. Eum recensionum sat multarum et indagationum de litteris Esperanticis auctorem esse patet. Narratiunculae variae tam Esperanticae quam Bulgaricae in alias linguas conversae sunt, e.g. in Albanicam, Anglicam, Hungaricam, Iaponicam, Coreanam, Croaticam, Macedonicam, Russicam, Ucrainicam. Fabulae nonnullae conversae sunt vel in idiomata Persicum[2] et Curdicum. Constat eum esse in auctoribus Bulgariae notissimis; historiunculae eius Bulgarice pactae in multis actis diurnis legi potuerunt, quarum haud paucae libere in interreti relegi possunt. Ecce nomina periodicorum, ubi opuscula eius inveniri possunt: Hungara Vivo, Budapeŝta Informilo, Literatura Foiro, Fonto, Monato, Beletra Almanako, Unda Esperantici, Zagreba Esperantisto.
Nostris diebus Iulianus Modest periodici esperantistarum Bulgarorum officialis moderator principalis est; ei in animo est, ut quam plurimas informationes publicas de re Esperantica spargat. Libros diversos sermonibus Esperantico Bulgaricoque edidit et aliorum auctorum incepta varia disponebat. Etiam Centri PEN Esperantici et Unionis scriptorum Bulgarorum membrum est.
En Iuliani Modest opera Esperantica:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.