Narratiuncula

From Wikipedia, the free encyclopedia

Narratiuncula[1] est narratio brevis quae saepe una tantum lectione legi possit et in diariis et in anthologiis in lucem edatur. Quod genus litterarium medio aevo exeunte ortum simile mythistoriae et prope realismum erat, nec se multum a fabella differebat. Inde a saeculo XIX auctores progressive alias dicendi potestates explicavere in innitendis historia concentratione ad firmandum effectum huius lectori, v.gr. per inopinatam enodationem. Etiam themata amplificata sunt; narratiuncula praestantissima phantasticarum, criminalium, scientiae ficticiae litterarum forma factum est. Edgari Allan Poe pondus huic generi potissimum fuit, in Iaponia Ryūnosuke Akutagawa pater narratiuncularum esse putatur, atque hodie Alice Munro est. In Germania illustres huius generis scriptores fuerunt Volfgangus Theodoricus Schnurre, Henricus Böll et Volfgangus Borchert.

Notae

Bibliographia

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.