Iosephus Ludovicus (natus Joseph Louis Barrow prope LaFayette vicum rusticum Alabamae die 13 Maii1914; mortuus Paradise in oppidoNivatae die 12 Aprilis1981), Joe Louis ('Iosephus Ludovicus') ad artem pugilisticam pertinens et Brown Bomber ('Bombifer Brunus') a diurnariis per ludibrium appellatus, fuit pugil professionalis Americanus, qui ab anno 1934 ad annum 1951 certabat. Qui, summus mundiathleta pugilisticus ab anno 1937 ad annum 1949, habetur unus e maximis pugilibus heavyweight omnium temporum. Regnavit 140 menses continuos, cum in viginti sex pugilationibus summis certaret. (Pugna vicensima septima, contra Ezzard Charles anno 1950, provocatio tituli erat, ergo non in eius regno enumeratur.) Victor fuit in viginti quinque continuis tituli defensionibus.[1] International Boxing Research Organization eum in primo numero pugilum heavyweight omnium temporum anno 2005,[2] et The Ringmagazina eum in summo loco in indice "centum maximorum punctorum omnium temporum" anno 2004 habuit.[3]Cab Calloway in carmine "Ol’ Joe Louis" mense Augusto 1949 honoravit.[4]