Iohannes de Eyck (natus ut putatur Maaseik in oppido circa annum 1390; mortuus Brugis anno 1441) fuit pictor Flandricus.
Serviebat Hagae apud Joannem de Bavaria ab anno 1522 usque ad annum 1525.[1] Deinde pictor aulae Philippi III ducis Burgundiae factus est. Cuius in servitio ducis non solum opera artis creabat sed etiam munera diplomatica efficiebat. Ita anno 1426 Iohannes duo itinera fecit, alterum peregrinationem quae terram sacram duxisse suspectatur, alterum secretum in "longinquas terras", fortasse in urbes imperii Ottomani. Octobri mense eiusdem anni stipendium pro aliud "iter secretum et longum" accepit.[2] Ab anno 1431 ad annum mortis, Brugae vivebat. Anno 1436 denuo iter secretum pro Philippo fecit. Habebat uxorem nomine Margarita, quae nata est anno 1406.
Penicillo tenuissimo modo realistico pingebat. Picturis a nobis notis omnibus decennium ante mortem Joannis ascriptis, non scimus multa de educatione eius in artibus, sed putatur eum prius icones libros ornantes effecisse. Etiam verisimile est eum ex tabulis a Roberto Campin (c. 1378-1444) pictis aliquot didicisse, ut realismum fortem, ut velati artem symbolismi. Fortasse etiam scientia colorum, qua ipse Iohannes praeclarus, colores stratis tenuibus translucentibusque extruens, originem ex Campin trahit.[3] Ara Gandavina (1432) eius magnum opus est, etiam coniuges Arnolfini (1434) famosissimi sunt.
Iohannes de Eyck iam saeculo 15 in Italia maxime aestimabatur testibus Kyriaco Anconitano (1449) et Bartholomaeo Facio qui in suo libro De viris illustribus (1456) ita scripsit:[4][5]
"Joannes Gallicus nostri saeculi pictorum princeps iudicatus est, litterarum nonnihil doctus geometriae praesertim et earum artium, quae ad picturae ornamentum accederent, putaturque ob eam rem multa de colorum proprietatibus invenisse, quae ab antiquis tradita ex Plinii et aliorum auctorum lectione didicerat."
Aliquae opera, nunc perdita, descripsit, inter ea mappam mundi his verbis:
"Eius est Mundi comprehensio orbiculari forma quam Philippo Belgarum Principi pinxit, quo nullum consummatius opus nostra aetate factum putatur, in quo non solum loca, situsque regionum, sed etiam locorum distantiam metiendo dignoscas."
Porro tabulam balneum cum speculo depingentem:
"Sunt item picturae eius nobiles apud Octavianum Cardinalem virum illustrem eximia forma feminae e balneo exeuntes occultiores corporis partes tenui linteo velatae, notabili rubore, e quis unius os tantummodo, pectesque demonstrans posteriores corporis partes per speculum pictum lateri oppositum ita expressit, ut et terga quemadmodum pectus videas. In eadem tabula est in balneo lucerna ardenti simillima, et anus, quae sudare videatur, catulus aquam lambens, et item equi, hominesque perbrevi statura, montes, nemora, pagi, castella tanto artificio elaborata, ut alia ab aliis quinquaginta millibus passuum distare credas. Sed nihil prope admirabilius in eodem opere, quam speculum in eadem tabula depictum, in quo quaecumque inibi descripta sunt, tanquam in vero speculo prospicias."
Pinacotheca
- Madonna cancellarii Rolin, Museum Lupariense, Lutetiae
- Margarita de Eyck, Städtisches Museum für Schöne Kunst, Brugae
- Ara Gandavina, Cathedralis Sancti Bavonis, Gandavi
- Homo cum caryophyllo, Gemäldegalerie, Berolini (imitatio anno circa 1475)
- Christus crucifixus, Gemäldegalerie, Berolini
- Balduinus de Lannoy, Gemäldegalerie, Berolini
- Ioannes Arnolfini, Gemäldegalerie, Berolini
- Madonna in ecclesia, Staatliche Museen Preußischer Kulturbesitz, Berolini
- Diptychum crucifixi et judicii extremi, tabella sinistra, Museum Artium Metropolitanum, Novi Eboraci
- Diptychum crucifixi et judicii extremi, tabella dextra
Bibliographia
- Belozerskaya, Marina. 2000. Jan van Eyck's lost mappamundi: a token of fifteenth-century power politics. Journal of Early Modern History 4:45-84. Textus apud brillonline, situm venalem.
Notae
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.