From Wikipedia, the free encyclopedia
Bruga (Theodisce Brugg) est oppidum Helvetiae 12 943 incolarum (anno 2022) non adeo amplum, sed elegans. Est in pago, qui nominatur Argovia.
Ereat quondam sub ditione Bernense (isdem Aravia et Zofinga urbes). Vindonissae olim suburbium ad Aruram, qui ibi ponte transitur, hinc nomen antiquitus tenebat; postmodum urbe veteri destructa, ob commoditatem loci, huc enim a Rauracis ad Helvetios commode per Vocetium montem transitur, ornari augerique coepit. Et quidem diu sub comitibus Habsburgensibus (imperatoriae familiae conditoribus) castro illorum, unde Augustae stirpi nomen, prope sito, propugnaculi instar fuit. Bello dein Rudolphi I Imperatoris cum agnatis, a Gothefrido comite capta et direpta est. Rursus a Bernensibus nomine Imperii occupata durante Concilium ConstantiensecConcilio Constantiensi anno 1415, iisque oppignorata est a Sigismundo imperatore. Post quae nocturna irruptione, bello Tigurino, a Thoma Falckensteino rapta anno 1444 exin in potestatem pagi Bernae rediit, Evangelio manus fidemque dedit anno 1528, a quo tempore tranquilla in pace quiescit, civium virtute, pietate, opibusque florens.
Brugae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Brugam spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.