From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes, vulgo Giovanni, Teresi (natus Lilybaei Siciliae die 3 Novembris 1951) est poëta et scriptor Latinus, Italicus civitate. Alumnus Universitatis Panormitanae, ipse opera nova in commentariis Melissa et Voce Latina necnon in diariis electronicis editis Ephemeride et Centro Latinitatis Europae copiose proferre solet.[1]
Nimis paucae notae bibliographicae Huic commentationi sunt nimis paucae notae bibliographicae. Etiam paginis quae seorsum capitulum bibliographicum praebent opus est nonnullas notas bibliographicas in textu ( |
Kalendis Iuniis anno 2021, Sergius Mattarella praeses rei publicae Italicae "equestrem dignitatem laudi Rei Publicae Italicae" Ioanni Teresi ob eius litteras attulit.
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
Multa opera eius, tam ad artem poëticam pertinentia quam ad narrationem, in variis libellis non solum nationalibus edita sunt. Scriptor ad libellum Latinitas Urbis Vaticanae acceptus, in eo nonnulla carmina edita sunt: in n. IV (2024) “Prima nox Sollemnis”, “Solus Tu," “Atellanus Vultus”, “Ultra faciem cerulea”. Mar. anno 2012: “Tristis Passio”, “Tunica Venerata”, “Animus a Madre Allectus”, ”Memoria incorrupta: numerus fui”, “Africae filius" Iunio anni 2012: “De pace desideranda”, “Si vinum essem”. Sept. anno 2012: “Aliqua momenta evocata dimidiae partis nongentesimi saeculi”, “Animus eis erata libens," "Somnium oculis apertis," "Dolor, granum vitae."
Ad commentarium periodicum Vox Latina . . . . [2]
Scripta eius sermone Francogallico structa sunt: “Rêve les yeux ouverts”, “Universa in corda” “L’univers de l’âme”, “Insula Lunae cantu amplexa” “L’île enchantée par le chant de la lune.” Scriptor et amoris praeditus erga humanas litteras, in binis mundis esse dicitur: Latino Italoque.
Ingenium suum, donum divinum?, sicut Plato dicit, non solum honoravit in se sacrificiis Musis debitis, cum semper cultum per creationem specificam perfecisset, sed etiam comprobatum et laudatum est in compluribus casibus praemiis et variis confirmationibus.[citatio desiderata]
Dionysius tyrannus et anus Syracusana
Anus quaedam, cum Syracusani omnes Dyonisii tyranni mortem optarent propter nimiam morum acerbitatem et animi saevitiam, sola cotidie deos precabatur ne tyrannus morte raperetur. Ubi hoc Dionysius cognovit, admiratus non debitam benevolentiam, arcessivit anum et cur ita faceret sciscitatus est. Tum illa:" Hoc facio sciens. Cum enim puella essem et a saevo tyranno Syracusani opprimerentur, ego mortem eius optabam. Cum autem is necatus est, tyrannus taetrior dominationem occupavit de cuius exitio deos precabamur. Nunc tu dominationem adeptus es, qui pessimus et crudelissimus omnium es. Quaproter ego, verens ne deterior sequatur, si tu opprimaris, deos precor ut diu te servent".
Neque minorem Syracusis audaciam ostendit matrona quaedam àdmodum aetate provecta, quae, Syracusanis omnibus Dionysii tyranni propter intolerandam crudelitatem votis mortem expetentibus, una cotidie matutino tempore Deos, ut incolumis ac superstes esset, orabat.
Quod ubi Dionysius cognovit, benevolentiam admiratus, quam sibi minime dèbitam sciebat, arcessitam interrogavit qua re quove suo merito id fàceret.
Tum illa: “Non sine causa facio: puella enim, cum gravem tyrannum haberèmus, eo carère cupiebam: quo interfecto, alter aliquando taetrior arcem occupavit; eius quoque dominationi finem imponi magni aestimabam: te deìnde principem superioribus importuniorem habere coépimus.
Nunc autem existimo, te absumpto, deteriorem in locum tuum posse succédere. Quod timens ne evèniat, Deos oro ut impediant ne quis tibi insidiètur, et caput meum cotidie pro tua salute devòveo”
Tum facetam audaciam Dionysius punire nos est ausus. Curavit Johannes Teresi
Particeps ut sodalis honoratus Adsociationis Poëticae Lutetiae, factus est Sedis Secundariae eiusdem in Sicilia, cui nomen tributum est "Marius Scalesi".[citatio desiderata]
Particeps Adsociationis Lutetianae Poësis, ibi, sub praesidio moderatoris cui nomen est Joël Conte, non solum presentavit saepe opera sua sed magis tempore recentissimo electus est membrum honorarium huius praesidii. Dicendum est, vinculis conscientiae magis adstrictuam, tribuere onus se voluisse translationis Francogallicae et Latinae coadiutori.[citatio desiderata]
Qui enim praeses Centrum Latinitatis Europae "Lilybeo".[citatio desiderata]
Abhinc anno 2012 factus est scriptor honoratus in Istituto Italiano di Cultura di Napoli, pro quo curat praefationem operum ab eodem instituto editorum;[citatio desiderata] et in Ephemeride – Nuntii Latini universi.
Die undecimo post Kalendas Apriles 2013 praefuit certamini ab Universitate Pontificia Salesiana constituto, ubi victor evaserit prior.[citatio desiderata]
Postremo Idibus Decembribus recentibus electus est Senator Academicus Leopardianus et eodem tempore praemio Sancti Georgii honestatus est, libri eius qui inscribitur Mythus et poësis (sed Italice scriptus) causa.[citatio desiderata]
Hic est index plenus operum.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.