Ioannes Victor (Johannes Viktor) Hoffmann (natus 23 Decembris 1890 oppido Landsweiler-Reden, mortuus 21 Septembris 1967 Völkingen) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Christianae popularis Saraviae fuit.

Vide etiam paginam fere homonymam: Ioannes Hoffmann (Bavaria).

Iuventus

Post scholam finitam Hoffmann primo theologiae Augustae Treverorum, deinde Friburgi Brisgoviae muneri diurnarii studebat. Primo bello mundano voluntarius cum alibi tum in Turcia pugnavit.

Diurnarius

Bello finito diurnarius diurni Germaniae factionis catholicae Zentrum Berolini laboravit. Anno praefectus diurnarius 1929 ad diurnum catholicam Saraviae iit. Ibi contra nazistas scripsit, qui in Germania rerum potiti sunt, sed in Saravia, quae a Societate civitatum adhuc regebatur, nondum imperaverunt. Anno 1934, cum Saravia in Germaniam reverturum apparebat, Hoffmann diurnarius dimissus est, sed novum diurnum condidit et cum aliis, quorum unus Ericus Honecker erat, pro Saravia libera certavit.

Exilium

Anno 1935, cum Saraviae incolarum maior pars pro Germania votum tulit, Hoffmann primo in Franciam, deinde in Luxemburgum in exilium fugit. Etiam hoc loco tractationes contra nazistas componebat. Sed etiam in agricultura laboravit, ut sumptum vitae quaereret. Anno 1939 pro statione emissoria Francica laboravit, quae programmas lingua Theodisca emittebat. Tamen anno 1940 ut peregrinus in carcerem missus est. Francia bello victa Hoffmann in partem liberam fugit. 1941 per Hispaniam et Lusitaniam in Brasiliam fugit. Ibi in domo legati Canadae vixit.

Post bellum

Secundo bello mundano finito Hoffmann in Saraviam, nunc a Francis occupatam, revertit atque 1946 iterum diurna, Neue Saarbrücker Zeitung (Novum diurnum Saravipontis) et Diurnum Popularem Saraviae (Saarländische Volkszeitung) edidit.

Vir publicus et praeses ministrorum

Hoffmann anno 1945 factionem popularem Saraviae condidit atque 23 Maii 1947 in collegium viginti hominum vocatus est, qui novam constitutionem Saraviae ex voto Francorum componerent. Quae constitutio 8 Novembris 1947 a concilio ad rem publicam constituendam electo promulgata est. 20 Decembris Hoffmann praeses primus ministrorum creatus est. Proximis annis pro Saravia re publica libera certavit, cum alii factiones terram Germaniae adiungendam flagitabant. Nonnullas horum factionum Hoffmann vetari iussit.

Oeconomiam Saraviae Franci regebant, pecuniam Franciae in Saravia introducta est. Anno 1950 Franci occupationem sustulerunt. Anno 1954 Germania et Francia in foedere Saraviae (Saarstatut) die futuro terrae convenerunt: Saravia terra europaea fiebat. Hoc et consilium Hoffmann fuit. Maxima autem pars incolarum Saraviae 23 Octobris 1955 contra foedus suffragia tulerunt. Eodem die Hoffmann a magistratu recessit. Hubertus Ney (CDU) eius successor electus est.

Nexus externi

Praesides Ministrorum Saraviae
Thumb
Insigne Saraviae

Ioannes Hoffmann (CVP) 1947 |Hinricus Welsch (nullius factionis) 1955 |Hubertus Ney (CDU) 1956 |Egon Reinert (CDU) 1957 |Franciscus-Iosephus Röder (CDU) 1959 |Werner Klumpp (FDP) 1979 |Werner Zeyer (CDU) 1979 |Anscharius Lafontaine (SPD) 1985 |Reinhardus Klimmt (SPD) 1998 |Petrus Müller (CDU) 1999 |Anna Margareta Kramp-Karrenbauer (CDU) 2011 |Tobias Hans (CDU) 2018

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.