Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Brixiae origo antiquissima fuit.
Origo Brixiae civitatis antiqua nebulosaque est. Nam aevo prehistorico aliqui homines prope Brixiam habitaverunt et moderni certiores facti sunt de hoc post effossiones archaeologicas factas in vico Sanctum Paulum (Italice San Polo) et aliis in locibus, ubi invenerunt vasa, tabellas necnon fictilia varia tertii et secundi millenni a.C.n.. Sed nemo scit quis Brixiam condidit nec quo tempore id evenit. Fabulae narrant urbem ab Hercule, filo Iovis Alcmenaeque, conditam esse, alii dicunt Brinomum quendam, Thracem quoque appellatum, civitatem constituisse, alii hominem nomine Ciconiam. Sed probabiliter fondamenta Brixiae Tusci posuerunt, fortasse sexto saeculo a.C.n. Certum est Brixiam oppidum magni momenti mercature fuisse: hoc loco coveniebant enim mercatores Tusci, Graeci et Gulasiccani qui dicuntur, id est antiqui incolae Padi Planitiae inter flumen Sarium et flumen Sesitem.
Brixia floriut quinto saeculo a.C.n., sed initio insequentis saeculi aggressio Celtorum (vel Gallorum) diruit imperium Tuscorum et Gulasiccanorum viventium in Padi Planitia. Inter annum 391 et annum 388 Brixia capta et vastata est. Titus Livius, celeberrimus historicus Romanus istats res gestas his cum verbis narrat: «alia subinde manus Cenomanorum Etitovio duce vestigia priorum secuta eodem saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt locos tenuere».[1] Pompeius Trogus autem hoc narrat: «cum [Galli] in Italiam venissent, sedibus Tuscos expulerunt et Mediolanum, Comum, Brixiam, Veronam, Bergomum, Tridentum, Vicentiam condiderunt».[2] Hoc non accidit confestim et aliquibus temporibus videres oppidum in antiquum redactum silentium: nulla vox in rure, nullus pastorum sibilus. Sed aliquando in tertio saeculo, nemo scit definite quando, Galli Cenomani constituerunt Brixiam oppidum principem eorum gentis. Civitas crevit iterum, sed mox novus populus venit a meridione pugnandi et occupandi causa, populus Romanus
Anno 225 a.C.n. Romani foederati sunt cum Brixia et una cum Gallis Cenomanis profligaverunt multas gentes Celticas. At cum Hannibal Saguntum expugnavisstet et Hiberum flumen transisset (anno 218 a.C.n.) ut Italiam oppugnaret Romanorumque Imperium exstingueret, Galli Boi rebellaverunt contra Latinos milites et Mutinae Romanos obsederunt. Milites Romae contra Boios pugnaverunt, Tannetum contenderunt et «ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio aduersus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur».[3] Secundo Bello Punico Galli Cenomani non adiuverunt Carthaginienses et conati sunt ut fidem Romae servarent. Anno 197 a.C.n. Insubres et Cenomani super amnis Mincii ripam consederunt, ut contra Romanos bellare. At Brixienses nolebant cum Romanis legionibus proelium inire, ut ait Livius. Sic Cenomani pugnam non cum Insubribus gesserunt, sed contra eos. Nam «quidam et a Cenomanis terga repente in ipso certamine adgressis tumultum ancipitem iniectum auctores sunt caesaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos uiuos captos».[4]
Bello confecto consul Gnaeus Cornelius Cethegus Romae de Insubris Cenomanisque triumphavit, sed anno 190 a.C.n. Insubres Cenomanique iterum civitates foederatae facti sunt. Saeculo secundo a.C.n. fuerunt multae mercaturae inter Cenomanos, Romanos Italicosque et lingua Latina una cum moribus Romanis pervenit Brixiam, quamquam urbs foederata erat libera, nec recta nec custodita a militibus Romae. Bixia, caput Cenomanorum, Bello Sociale (90-88 a.C.n.) fidelis senatui populoque Romano mansit et qua de causa accepit ius Latii anno 89 a.C.n. cum lege Pompeia. Hoc modo Brixia appellata est colonia Brixia, quasi colonia Latina esset. Sic Brixienses, ante peregrini, tunc Latini vocari potuerunt. Principes civitatis nonnumquam cives Romani pro illorum virute vel merito insequentibus annis facti sunt. Bello civile inter Marium et Sullam magnae caedes et neces fuerunt in tota Gallia Cisalpina, ergo probabiliter Brixiae quoque, cum Celtae primum pro Mario, deinde pro Metello pugnarent. Inter annum 82 et 78 a.C.n. Sulla Galliam Cisalpinam provinciam fecit. Sic Brixia recta est a proconsole sedente Cremonae. Anno 49 a.C.n. Brixia facta est municipium. Itaque Brixienses cives Romani facti sunt. His temporibus poeta Catullus libentissime in oppido Sirmione, quod prope Bixiam iuxta Benacum Lacum situm est, aliquando vivebat et urbs Brixia in carmine eius LXVII memorat («Brixia Veronae mater amata meae», v. 34). Inter annum 27 et 8 a.C.n.. urbs facta est civica colonia Iulia Augusta. Haud longo tempore elapso Imperator Augustus divisit Italiam in undecim regiones et Brixia posita est in regione X Venetia et Histria, ut aiunt Strabo (Geographia, V, 1, 6) et Plinius Maior: «in mediterraneo regionis decimae coloniae Cremona, Brixia Cenomanorum agro».[5]
Eventus magni momenti Brixiae fuit bellum civile inter Vitellium et Vespasianum anno Domini 69. Proelium maximum huius belli fuit Bedriaci, prope Cremonam, et Brixia favit Vespasiano, qui pugnam victor evasit. Sic imperator Flavius dona et monumenta multa Brixiensi urbi optulit, inter quae digna sunt memoratu basilica, Capitolium et statuam aeream Victoriae. Capitolium, insigne templum sito in Foro civitatis, est fortasse clarius monumentum urbis etiam hodie. Vespasianus id faciendum curavit anno 73 et posuit super templum inscriptio hoc: IMP. CAESAR. VESPASIANUS. AUGUSTUS. / PONT. MAX. TR. POTEST. IIII. EMP. X. P. P. CAS. IIII / CENSOR.
Historici perpauca documenta reliquis saeculis Romanorum Imperii de Brixia invenerunt, effossiones archaeologicae ostendunt urbem divitem atque grande esse usque ad initium quinti saeculi. Primo vel secundo saeculo post Christum religio christiana Brixiam pervenit. Passio haud probatissima narrat duo christianos, Faustinum et Iovitam, coronam martyrii temporibus imperatoris Hadriani induisse. Sed ecclesia Brixiensis firme instituta solum a saeculo tertio exsistere videtur; fortasse primus episcopus Brixiae fiut Anathalon quidam, sed vita eius nebulosa est. Anno 316 imperator Constantinus Brixiam relegavit duos episcopos haereticos ecclesiae Carthaginis, Caecilianum et Donatum. Anno 320 creatus est episcopus Brixiae Ursicinus et hoc tempore certe Brixia facta est sedis episcopatus. Philastrius fuit magnus episcopus Brixiensis, qui Diversarum Hereseon Librum scripsit, in quo 128 haereses christianas necnon 28 hereses iudaicas explicatae sunt. Post eius obitum, quod probabiliter evenit anno 387, episcopus factus est Gaudentius. Fuit homo pius et doctus, scripit aliquos sermones, qui ad aevum modernum pervenerunt.
Quintum saeculum fuit tempus perdifficile Italiae totae et etiam Brixiae. Anno 402 et anno 403 gothus Alaricus contra ducem Stilichonem in Italia septentrionali pugnavit. Nemo scit utrum barbarus Brixiam vastavit an non, sed hi anni certe non fuerunt felices. Anno 452 Attila rex Hunnorum Brixiam cepit ac diruit, ut ait Paulus Diaconus: «Exinde per uniuersas Venetiarum urbes, hoc est Vicentiam, Veronam, Brixiam, Pergamum seu reliquas nullo resistente Hunni bacchantur».[6] In nonnullis domibus huius aetatis archaeologi invenerunt fora in operibus tessellatis: Hunni posuerunt stipites tentoria eorum in opera musiva. Tentoriis cum barbaris in patriciis domibus finit Historia Brixiae Romanae.
Anno 476 Odoacer Ravennae rerum potitus est et parvulum imperatorem Romulum Augustulum deposuit. Insequentibus annis barbarus rex gubernavit navem Italiae. Hoc tempore fontes de Brixia silent. Cum Theodericus rex Gothorum, decus Hamalorum, Italiam invasit Odoacremque occidit multi Gothi conslocati sunt in Italia septentrionale, probabiliter Brixiae vel prope Brixiam quoque. Qua de causa rex Gothus moenia Brixiae et Veronae vetustate collapsa restauranda curavit. Imperium Gothorum stetit usque ad annum 535, cum Romanorum (orientalium) dux Belisarius Italiam invasit ut patria Caesaris a barbaris liberaret. Bellum inter Romanos (vel Graecos) et Gothos populatum est Italiam per annos viginti. Interea Burgundiones Mediolanum oppugnaverant et Franci Liguriam et Venetiam incenderunt. Proelia atrocia gesta sunt prope Brixiam, quia multi Gothi his terris vivebant et illi se dare Romanis nolebant. Cum Theia, ultimus rex Gothorum, anno 553 a Narsete apud Sarnum flumen occisus esset, bellum nondum actum erat. Gothi enim in Italia Septentrionale una cum Francis bellare perrexerunt. Anno 562 Narses, ut ait historicus Graecus Iohannes Malala, Brixiam Veronamque cepit et claves earum imperatori Iustiniano misit.[7] Post octo annos Langobardi Alpes transierunt petentes Hesperiam: tempora ista fuere barbarica.
Brixia capta est mox, fortasse iam anno 569, ab Alboino. Civitas, polulata vexataque, post obitum regis Clephis (anno 574) recta est a duce, qui Alichis appellabatur, ut ait Paulus Diaconus: «Post cuius [Clephis] mortem Langobardi per annos decem regem non habentes sub ducibus fuerunt. Unusquisque enim ducum suam civitatem obtinebat: Zaban Ticinum, Wallari Bergamum, Alichis Brexiam, Eoin Tridentum, Gisulfus Forumiulii».[8] Alichis moenia urbis restauranda curavit. Multi Langobardi statuerunt Brixiae vel prope Brixiam vivere. Itaque civitas facta est potens inter urbes Regni Langobardorum. Qua de causa anno 636 rex Langobardorum electus est Rothari, dux Brixiae. Paulus Diaconus his cum verbis eum describit: «Fuit autem viribus fortis et iustitiae tramitem sequens, sed tamen fidei christianae non rectam lineam tenens, Arrianae haereseos perfidia maculatus est».[9] Anno 680 dux Brixiae factus est Alichis II, iam dux in Tridentina civitate, qui autem contra regem suum Perctarit frequenter pugnavit. At Cunicpertus, filius Perctarit, Alichem, cui subsidio duo cives «Brexiani» erant, Aldo et Grauso, profligavit necavitque magno proelio anno 689 prope flumen Adduam.[10] Circiter anno 730 dux Brixiae erat Gaidualdus quidem.[11] Paulo post factus est rex Langobardorum Desiderius, probabiliter Brixiensis, qui uxorem duxerat Ansam, filiam Verissimi, Brixiensis natione Latini. Rex condidit Brixiae monasterium Sancti Salvatoris (nunc Sanctae Iuliae), ubi habitavit celeberrima filia regis Desiderata, vel Ermengarda, ut eam Alexander Manzoni appellat in tragoedia quae Adelchis inscribitur.
Anno 774 Carolus rex Francorum urbem Ticinum expugnavit: hoc fuit occasus regni Langobardorum. Franci potiti sunt Italia Septentrionali et urbe Brixiensi quoque. Civitas comitatus facta est. Anno 824 creatus est episcopus Brixiae Rampertus, homo doctus et religionis peritus. Hoc tempore nonnulli monachi Brixiam venerunt ab Transalpinis regionibus ut clerum populumque Brixianum edocerent. Insuper Rampertus monasterium Sancti Faustini Maioris aedificandum curavit atque multas ecclesias restauravit. Anno 840 Imperator Sacri Romani Imperii Lotharius invitavit Rampertum ut synodo Anguilsami interesset et hoc honos maior fuit. Anno 844 obiit et episcopus Brixiae factus est Notingus, qui cathedram episcopalem tenuit usque ad annum 859. Deinde Antonius creatus est episcopus Brixiae. Nonnullis conventibus sacerdotum episcorumque interfuit et post obitum Ludovici II (qui mortuus est anno 875 Glaneti, prope Brixiam) epistulam episcopo Constantiae Salomoni scripsit ut quererer de miserabili statu Italiae, laceratae bellis civilibus. Post obitum Caroli Crassi (anno 888) Brixia favit primum Guidoni Spoletensi, deinde Berengario. Saeculo decimo multa munera comitis Brixiae allata sunt episcopo, sed cives Brixienses coeperunt regimini civitatis interesse velle: sic ortum est commune vel municipium Brixiae.
Die 20 iunii anno 1120 facta est magna concio populi ante ecclesiam Sancti Petri (Italice San Pietro de dom) et Stephanus, praeco «vice communis eiusdem civitatis», obtinuit castellum prope Brixiam. Cum documento hoc certiori facti sunt moderni de ortu Brixiae communis, sed probabiliter iam anno 1038 commune quoquo modo existebat, ut scriptum est in Libro Potheris. Anno 1127 compositum est primum documentum in quo nomina quinque consulum Brixiae continentur. Alia fons magni momenti historiae Brixiae huius temporis est liber, qui Annales Brixienses inscribitur. Hic legitur Brixiam civitatem anno 1096 exsarsam esse. Anno 1117 factus est terraemotus magnus, anno 1132 Brixiam Innocentius papa advenit et eiecit Villanum de episcopatu. Anno 1144 civitas iterum exarsit, anno 1148 Eugenius papa Brixiam petivit. Anno 1156 Bergomenses a Brixiensibus bello apud Paluscum subacti sunt; anno 1160 imperator Fridericus I Rubrabarba superatus est apud Carchanum a Brixiensibus et Mediolanensibus. Anno 1171 facta est siccitas magna, insequente anno fuit caritas annonae. Anno 1184 incepta est moneta Brixiae et urbs exarsit. Anno 1191 Bergomenses et Cremonenses impetum in Brixienses fecerunt apud Pontem Olei, sed fere omnes necati sunt.
Post magnam victoriam hanc alia bella fuerunt, modo contra Bergomenses, modo cum iis sociati. Anno 1205 moneta Brixiae iterum facta est. Anno 1210 intravit Brixiam imperator Otto IV. Anno 1223 in die Natalis fuit terraemotus tam magnus ut subrueret domus, turres, ecclesias, castella atque pagos. Anno 1238 Fridericus II imperator, qui Stupor Mundi nuncupabatur, Brixiam per tres menses frustra obsedit innumerabili cum exercitu. Insequente anno imperator perrexit Mediolanum cum copiis suis et Brixienses subsidio Mediolanensibus iverunt. Die secundo septembris anno 1251 fuit papa Innocentius IV Brixiae. Die primo septembris anno 1258 ingressus est Ezelinus de Rumano Brixiam, ubi «fecit multa mala in personis religiosis et secularibus, et destruxit multum de civitate in domibus et terris», ut aiunt Annales Brixienses[12], qui anno 1273 finiunt. Anno 1275 factus est episcopus Brixiae Berardus Maggi et civitatem rexit magna cum prudentia. Anno 1298 nomen principis civitatis sibi imposuit et anno 1308 obiit.
Anno 1313 Brixienses se dederunt familiae Vicecomitum (Italice Visconti) Mediolanensium. Anno 1330 imperator Ludovicus IV Bavaricus Brixiae fuit. Paulo post Scaligeri Veronenses Urbem ceperunt, sed Brixienses aegre iugum Veronae tulerunt, itaque anno 1337 iterum se Vicecomitibus Mediolanensibus dederunt.
Anno 1404 Pandulphus Malatesta Brixiam cepit et rexit more principis. Nam Catharina vicecomes civitatem eum donavit, ut pecuniam debitam muneribus eius solveret. At anno 1421 Pandolfus coactus est Brixiam relinquere. Civitas iterum Vicecomitum fuit, sed Brixienses pro nihilo Mediolanenses domini habebantur. Sic Brixia die 17 Martii anno 1426 rebellavit et se reipublicae Venetae dedit. Insequente anno Veneti contra Mediolanenses pugnaverunt et die 30 Decembris duo hostes pacem signaverunt in qua statutum est Brixiam Reipublicae Venetae esse.
Usque ad pacem Laudis Novae (anno 1454) Veneti et Mediolanenses crebro pugnaverunt ad Brixiam subiugandam. Memoranda est obidio anni 1438, cum Vicecomites urbem longo tempore obsiderent. Salus Brixiae fuit adventus Scaramucciae a Foro Livii, ducis mercennarii qui pro Venetia bellabat. Inter annum 1478 et 1479 horrida lues percussit Brixiam occidens milia multa hominum.
Anno 1509 exercitus Venetus profligatus est a copiis pacti Cameraci, id est a Francis. Deinde Brixiae facta est divisio inter cives, quorum una pars Venetiae favebat, altera Galliae. Postremo factio extrema vicit et claves urbis traslatae sunt regi Lodovico XII, qui die 23 maii anno 1509 Brixiam ingressus est. Sed populus egre ferebat insolentiam Francorum, itaque Lodovicus Avogadro hortatus est Brixienses ut Francos expellerent libertatemque reciperent. Sic die 2 februarii anno 1512 Brixia rebellavit et cum auxilio paucarum Venetiae copiarum Francos a civitate eiecit. Sed ultio Gallorum citissima fuit. Nam die 19 februarii eiusdem anni Brixia capta et spoliata est a Franco Gastone a Fuxio-Nemuria. Franci se terribili cum crudelitate gesserunt occidendo et feriendo multas mulieres, pueros puellasque, qui quaeve in basilica Brixiae salutem petiverant. Hoc die celeber mathematicus Nicolaus Fontana erat cum matre sua in ecclesia et impius miles Francus eum vulneravit in ore. Qua de causa miser Nicolaus numquam bene loqui potuit: itaque appellatus est Balbutiens (Italice Tartaglia). Franci urbem occupaverunt, sed pravitas eorum nonnullas rebelliones in pagis prope Brixiam excitavit. Inspuer Hispani coeperunt civitatem obsidere et facta est inopia rerum frumentariarum. Postremo Franci Brixiam die 28 octobris anno 1512 tradiderunt Hispanis et mercennaris Venetis, qui tamen civitatem statim reliquerunt.
Interea foedera mutata sunt et Veneti una cum Francis contra Hispanicos pugnabant. Hispani manserunt in urbe, quae anno 1515 a militibus Venetiae et Galliae obsessa est. Die 26 maii anno 1516 civitas, passa rebus adversis innumerabilibus, a Venetis Hispanisque permagno cum gaudio omnium Brixiensium liberata est. Insequentibus annis Venetia moenia et castellum Brixiae accurate munivit, sed fortunate urbs bella longo tempore non iam vidit.
Anno 1606 fuit lis inter Venetiam et Romanam Ecclesiam, quia Veneti in vincula duo sacerdotes coniecerant et papa Paulus V omnes terras Venetiae sacrificiis interdixit imperavitque omnes religiosos Reipublicae fines relinquere. Etiam Brixiae multi sacerdotes negaverunt se eucharistiam celebraturos esse. Alii monachi Brixia aufugerunt et Mantuam perrexerrunt, inter quos sodales Societatis Iesu, quamquam milites Veneti monasteria circumdaverant impedientes quin ullus ea reliqueret. Primum episcopus Marinus Zorzi quoque Mantuam ivit, sed postea, cum Venetus senatus minatus esset omnia bona eius deprehendere, Brixiam regressus est et eucharistiam in basilica urbis celebravit. Postremo mense aprili anno 1607 pax inter Venetiam et Summum Pontificem reconciliata est.
Anno 1629 Franciscus Bertelli scripsit librum, qui Theatrum urbium Italiae inscriptus erat. In eo de Bixia quoque loquitur hoc modo: «ista civitas dives est et omnium rerum exornata, optime aedificata, habitata a probo, callido, honesto et fido populo».[13] At eodem anno fuit egestas annonae frumentarium et anno 1630 horrenda pestilentia vastavit Brixiam (haec est eadem pestilentia, quam Alexander Manzoni in mythistoria eius Sponsorum mirabili modo narrat). Anno 1649 facta est iterum inopia frumenti, quia pluvia ingens toto mense Maio de caelo cecidit. Qua de causa die 6 iunii homines fame laborantes pistrinas vi spoliaverunt.
Anno 1701 pugnatum est in Italia post initium Belli de Successione Hispanica. Copiae principis Sabaudiensis Eugenii Francisci prope Brixiam iter fecerunt et rura Langobardiae populata sunt. Bella per Italicos campos perrexerunt per multos annos, sed nihil memoratu dignus accidit Brixiae usque ad annum 1769, cum horreum pulveris pyrii die 18 augusti repente exploderet et partem ingentem civitatis deleret. Aliqui dicunt 400 homines periisse, alii 2500.
Anno 1789 res novae in Gallia factae sunt, sed primum hoc minoris momenti Brixiae fuit. At anno 1796 dux Francus Napoleo Italiam invasit et Mediolanum expugnavit. Die 12 maii anno 1796 ipse Napoleo ingressus est Brixiam. Die 30 maii eiusdem anni Franci palam urbem occupaverant, sed aliquae copiae Venetae illic manserunt. Praesentia militum duorum nationum longe durare non poterat, nam die 18 martii anno 1797 nonnulli iuvenes nobiles cum auxilio Francorum municipio potiti sunt et Venetos e civitate eicierunt. Facta est Respublica Brixiensis, sub oculis et armibus militum Napoleonis
Respublica Brixiensis vitam longam non habuit. Nam post pacem Campi Formii (anno 1797) Brixiam fuit pars novae Reipublicae Cisalpinae. Mense iunio anno 1805 Napoleo venit Brixiam et in urbe per dies quinque mansit. Eodem anno factum est Regnum Italiae, cuius rex Napoleo fuit. Illud comprendit maximam partem Italiae Septentrionalis, et Brixiam quoque. At anno 1814 sol Napoleonis occasus est et Austriaci-Hungarici urbem una cum omnes fines Langobardiae et Reipublicae Venetae ceperunt. Die 7 aprilis anno 1815 factum est Regnum Langobardicum-Venetum, ut statutum est in Consilio Vindobonensi.
At Brixienses aegre tulerunt imperium Habsburgensium. Mense martio anno 1848 Mediolanenses rebellaverunt contra Austriacos una cum civibus Comi et Bergomi. Itaque dux Austriacus Iosephus Radetzky coactus est Veronam regredi. Illic acriter cum copiis Regni Sardiniae debellavit. Longobardi cives paulisper libertate gavisi sunt, sed Austriaci Pedemontenses profligaverunt et mense Augusto anno 1848 Mediolanum ceperunt. Die 12 martii anno 1849 Regnum Sardiniae in Austriacos iterum impetum fecit. Iosephus Radetzky imperavit copias suas Brixiam relinquere et in urbe manserunt solum 300 milites in castello. Statim Brixienses municipio potiti sunt et post paucos dies insurrexerunt adversus occupantes Austriacos. Hoc initium fuit praeclarorum decem dierum Brixiae. Die 23 mense Martio anno 1849 fuit primus dies Brixiae rebellionis. Nam maresclacus Julius Jacobus von Haynau statuit ut Brixiensibus pecunia ingens solvenda esset propter perfidiam eorum. Cives Brixiae hoc non passi sunt et arma ceperunt. Austriaci subito a castello igneis globis civitatem verberaverunt et aliae copiae iis subsidio vocaverunt. Titus Speri, dux Brixiensium pro libertate pugnantium, valde et fortiter adversus Austriacos-Hungaricos bellavit, sed milites eius pauciores erant. Interea multae copiae hostium pervenerunt et globi ignei ex castello eiecti nonnullas domus deleverunt et incolas plurimas occiderunt. Sic die 1 aprilis anno 1849 Brixienses, acta strenuissima pugna, se dederunt Julio Jacobo von Haynau, qui illo tempore nominatus est hyaena Brixiae propter crudelitatem eius.
Titus Speri Luganum aufugit, sed paulo post Brixiam redivit. Captus ab Austriacis, capite damnatus est et die 3 martii anno 1853 in urbe Pulchroflore (prope Mantuam) necats est, cum libertatem sperasset Italicam. Austriaci vero post mortem Titi Speri quaesiverunt matri eius incredibili cum duritia cordis ut solveret pecuniam expensam pro supplicio filii. At res adversae Brixiae nondum finiverant: anno 1855 cholera circiter mille homines, mulieres puerosque necavit. Anno 1856 imperator Franciscus Iosephus una cum uxore sua Brixiam visitavit, sed Brixienses eum frigidissime receperunt.
Postremo die 13 iunii anno 1859 Iosephus Garibaldi cum militibus suis Brixiam a tyrannico iugo Austriacorum-Hungarorum, ut soliti erant dicere patriae amantes illae aetatis, liberavit. Die 17 eiusdem mensis rex Victorius Emmanuel II in oppidum ingressus est permagno cum gaudio omnium civium. Insequente die imperator Napoleo III quoque ad urbem perrexit. Anno 1860 inter mille homines, qui cum Iosepho Garibaldi Siciliam liberaverunt, 64 Brixienses erant. Paulo post multi alii ad Italiam Inferiorem iverunt, ut pro patria et communi libertate dimicarent. Deinde Brixia facta est post diem 17 martii anno 1861 pars Regni Italiae.
Post ortum Regni Italiae natae sunt Brixiae et propinquis in pagis multae societates operariae catholicae. Anno 1867 nonnulla monasteria clausa sunt, inter quae illud Sancti Iosephi et Sancti Caietani. Anno 1874 societas amicorum Iosephi Mazzini, quae appellata erat Cogitatio et actio equidem clausa est, cum sodales eius res novas desiderarent. Insequente anno imperator Borussiae Gulielmus II Brixiae fuit. Interea populus Brixiensis laborabat propter divisiones inter fautores et hostes Ecclesiae et propter paupertatem agricolarum, qui anno 1882 cessationem operis fecerunt. Anno 1904 alia exoperatio facta est, multo maior quam illa praeterita.
Anno 1914 Bellum Mundanum Primum ortum est ob necem archiducis Austriae Francisci Ferdinandi, quae Seraii die 28 Iunii accidit. Catholici necnon socialistae adversus bellum erant, at die 22 Octobris eiusdem anni magna contio populi fuit Brixiae, in quo multi fautores pugnae locuti sunt: inter ceteros Caesar Battisti quoque illic erat. Die 24 Maii anno 1915 Italia una cum Francogallia, Anglia et Servia contra Austriam-Hungariam bellum gessit. Die 25 augusti eiusdem anni aeroplana Austrica Brixiam primum ignivomis globis concusserunt. Velivola hostium aliquatiens redierunt et nonnullos homines occiderunt, usque ad extremum impetum, die 11 Maii anno 1917.
Bello Mundano Primo acto (die 4 novembris anno 1918) magna paupertas fiebat tota in Italia. Brixiae socialistae rixibus et exoperationibus faverunt. Die 8 Aprilis anno 1919 in urbe nata est prima societas fascalis, sed fascales perpauci erant. Anno 1919, 1920 et 1921 nonnullae exoperationes acciderunt. Fascales adversus catholicos socialistasque vi pugnabant. Hi die 6 mense Aprili anno 1924, territis civibus, 60% suffragiorum acciperunt. Insequentibis mensibus fascales minati sunt atque percusserunt catholicos, socialistas necnon communistarum fautores. Nocte inter diem 5 et diem 6 novembris eodem anno facales vastaverunt aedes commentarii diurni catholici, qui Civis appellabatur. Anno 1932 novum forum, id est Forum Victoriae, dedicata est ab ipso Benito Mussolini.
Die 10 iunii anno 1940 Italia quoque ingressa est in Secundum Bellum Mundanum conflagratura. Cives Brixienses experti sunt famem gelumque propter inopiam rerum frumentariorum carbonisque. Nonnulli susurrabant iam adversus bellum. Die 8 novembris anno 1943 Itali Anglis Americanisque se dederunt et multi milites Brixienses domum redierunt, sed die 10 eiusdem mensis Germani potiti sunt urbe cum auxilio fascalium. Paulo post condita est Respublica Salodii. Die 2 februarii anno 1944 Brixia primum verberata est ab aeroplanis Americanorum, qui 26 homines necaverunt. Alii impetus cum ignivomis globis secuti sunt. Pessimus omnium fuit ille actus die 13 iulii eiusdem anni, cum 200 viros mulieresque perierunt. His temporibus Brixia et pagi propinqui verberati sunt etiam a solitario aeroplano, quod noctu igneos globos improvise iaciebat; cives Italiae aeroplanum istud (vel probabilius aeroplana ista) Pippum appellaverunt. Post indutias cum Americanis Anglicisque manipuli clandestinorum militum fauctorum libertatis creati sunt et ab mense martio anni 1944 CLN (Consilium Liberandae Nationis) Brixiae quoque ortus est. His mensibus pugnatum est acriter in montibus circum Brixiam inter fautores libertatis et Germanos. Die 25 Aprilis anno 1945 omnis Italia exsurrexit adversus Germanos, sed Brixiae milites clandestini parati parum erant et timentes ultiones Nazistarum paulum egerunt. Itaque municipii moderator, dux aedilium rei nummariae et praefectus annonae iverunt ad episcopum ut civitatem ei traderent. Insequente die Germani necaverunt 8 homines mulieresque in vico Monteplano. Illo die episcopus hortatus est milites Consilii Liberandae Nationis ut urbem regerent et isti postremo munus acceperunt. Die 28 aprilis Americani milites Brixiam occupaverunt: Bellum Mundanum Secundum Brixiae confectum est.
Die 2 Iunii anno 1946 Brixienses statuerunt, velut alii cives Italiae, utrum regem an popularem rem publicam vellent: 242.472 cives suffragia tulerunt pro Republica, 179.351 pro Regno.[14] Eodem anno factus est municipii moderator Gulielmus Ghislandi, factione socialista. Anno 1948 ei successit Brunus Boni, factione democraticus-christianus, qui usque ad annum 1975 munus sustinuit. At anno 1974, die 28 Maii gravis calamitas concussit Brixiam: globus igneus a tromocratis fascalibus positus repente flagravit in Foro, quod Piazza Loggia Italice nuncupatur, cum magna contio opificum collegiorum esset. Mortui octo fuerunt: Iulietta Banzi Bazoli, Livia Bottardi Milani, Euplus Natali, Bartholomaeus Talenti, Albertus Trebeschi, Clementina Calzari Trebeschi et Victorius Zambarda. Maxima pars eorum magistri magistraeque erant. Nomina auctorum huius caedis nondum cognita sunt. Anno 1975 municipii moderator factus est Caesar Trebeschi, factione democraticus-christianus, anno 1985 ei successit Petrus Padula, eadem factione. Anno 1990 creatus est moderator Iohannes Boninsegna, factione democraticus-christianus, post biennium ei successit Iohannes Panella, factione socialista, qui solum per menses novem municipium rexit. Eodem anno electus est primum Paulus Corsini, factione democraticus-socialista. Anno 1994 creatus est moderator Firmus Minus Martinazzoli, factione christiana-democratica. Anno 1998 iterum electus est Paulus Corsini, qui munus sustinuit per decennium. Anno 2008 factus est municipii moderator Hadrianus Paroli, factione liberalis. Anno 2013 ei successit Aemilius Del Bono, factione democraticus-socialista. Die 2 martii eiusdem anni subterranea ferrivia dedicata est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.