annua peregrinatio Islamica ad Meccam facta, una ex quinque columnis Islamicis From Wikipedia, the free encyclopedia
Hagga (-ae, f.)[1] (Arabice حج Ḥaǧǧ), etiam peregrinatio Meccana,[2] est annua peregrinatio Islamica ad Meccam facta, et necessarium officium religiosum omnium Musulmanorum, quae fieri debet saltem semel ab omnibus Musulmanis adultis qui corpore et pecunia iter facere et familia absentes sustinere possunt.[3][4][5] Haec peregrinatio est una ex quinque columnis Islamicis, iuxta Sahadam, Salam, Zacam, et Saumum. Conventus per Haggam maximus hominum in orbe terrarum coetus habetur.[6] Status facultatis Haggae faciendiaeistita'ah appellatur, et Musulmanus qui hanc condicionem explet mustati appellatu. Hagga fraternitatem hominum Musulmanorum et eorum deditionem ad deum (Allah) demonstrat.[7] Vocabulum haǧǧ 'iter in mente habere' significat, iter, actum externum, consiliumque, actum internum, connotans.[8]
Peregrinatio a die octavo ad diem duodecimum Dulhigiae fit, ultimi mensis calendarii Islamici. Quia hoc calendarium est lunare et annus Islamicus ergo est circa undecim dies anno Gregoriano brevius, Gregorianum Haggae tempus inter annos mutat. Ihram est nomen ad praecipuum statum spiritualem datum, in quo peregrinatores duo lintea alba sine sutura facta et se a certis rebus abstinent.[9][10]
Hagga cum vita Mahometi, prophetae Islamici saeculi septimi consociatur, sed Musulmani credunt ritum peregrinationis ad Meccam ad aevum Abrahae abhinc annorum milia extendi. Per hajj, peregrinatores pompis myriadum hominum intersunt, qui itinera ad Meccam per hebdomadem Haggae faciunt, seriemque rituum perfunguntur: quisque circum Cabam septies modo contrahorologico ambulat, inter colles Al-Safa et Al-Marwah currit et recurrit, ex Puteo Zamzam bibit, ad planities Arafat montis proficiscitur ut pervigilium faciat, in planitie Muzdalifa pernoctat, et diabolum symbolice lapidat, tribus lapidibus ad tris columnis iactis. Peregrinatores tum capita radunt, animal sacrificant, et Festum Sacrificii (Eid al-Adha) celebrant.[11][12][13][14] Peregrinatores praeterea Meccam aliis temporibus anni ire possunt ad ritus perfungendos, quod aliquando peregrinatio minor (Umrah) appellatur; si autem Umrah perfungi eligunt, iam obligantur ad Haggam perfungendam, si possunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.