From Wikipedia, the free encyclopedia
Gnaeus Papirius Carbo (natus circa annum 135 a.C.n., mortuus anno 82 a.C.n. Lilybaeum) vir publicus Romanus fuit.
Pater eius eiusdem nominis anno 113 a.C.n. ad consulatum pervenit, avunculus Gaius Papirius Carbo anno 120 a.C.n., frater eius Gaius Papirius Carbo anno 81 a.C.n. praeturam adeptus est.
Anno 92 a.C.n. tribunus plebis et ad factionem Popularum vergens Gaio Claudio Pulchre consule seditionis accusatus est[1]. Tum lege de re nummaria tulit[2]. Quod fautor Gaii Marii erat, a Sulla persecutus est, sed anno 87 a.C.n. cum aliis Romam expugnavit. Annis 85 et 84 a.C.n. Lucius Cornelius Cinna eum collegam consulatus fecit. Tum Carbo pugnam contra Sullam paravit, qui ex oriente rediturus erat. Anno 82 tertio consul erat, nunc cum Gaio Mario Minore, filio Gaii Marii. Post pugnas vario eventu factas Carbo in Africam fugiebat. Captus a Gnaeo Pompeio atque Lilybaeo supplicio affectus est[3].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.