From Wikipedia, the free encyclopedia
Gaius Marius Minor (natus anno 109 a.C.n., mortuus anno 82 a.C.n. Praesnesti) vir publicus Romanus factionis Popularum fuit.
Familia
Pater eius Gaius Marius septies consul[1], mater Iulia, soror patris Gaii Iulii Caesaris fuit. Ipse Muciam Tertiam in matrimonium duxit, filiam Quinti Mucii Scaevolae consulis anni 95 a.C.n..
Puer una cum Marco Tullio Cicerone et Tito Pomponio Attico educatus est. Inter Bellum sociale Marius anno 89 a.C.n. Lucio Porcio Catone imperatore militavit. Anno 88 a.C.n. dominatione Sullae cum patre in Africam fugere coactus est. Anno 87 a.C.n. cum patre in urbem rediit[2] et caedium inimicorum patris fuit. Mario seniore anno 86 a.C.n. mortuo Gnaeus Papirius Carbo dux popularis factionis erat, Marii iunioris autem auctoritas apud plebem minor fuit. Cum Sulla anno 83 a.C.n. ex oriente rediebat, Carbo Marium collegam consulatus fecit, quamquam multo iunior erat quam ut salvis legibus consulatum petere ei liceret : at auctoritas gloriosi nominis ad popularium partium fautores confirmandos tunc quaerebatur. Inimicos nobiles Eomae necari iussit atque expeditionem in exercitum Sullanum duxit. A Sullanis copiis apud Sacriportum victus est atque in urbe Praenesti obsidebatur. Clam ex oppido fugere conatus est, sed frustra[3]. Verisimile est, quod sua manu finem vitae quaesivit. Caput eius cum Sullae relatum esset, versum Aristophanis Graece recitasse dicitur quo significabatur 'remigem fuisse primum oportere qui gubernaculo moderari cupit' : ita enim iuventutem nimiam consulis deridebat. Hoc caput postea in Foro Romano exponi iussit[4].
Tempore Pompeiani belli civilis Amatius quidam, alias Pseudomarius, sive vere sive mendacio (de quo eruditi moderni certant), filium esse Marii Minoris contendebat, in Sicilia clam omnibus educatum. Qui Marci Antonii consulis iussu Urbem turbans post caedem Caesaris anno 44 a.C.n. necatus est[5].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.