From Wikipedia, the free encyclopedia
Leonhardus Eulerus (Theodisce Leonhard Euler; natus Basileae die 15 Aprilis 1707, mortuus Petropoli die 18 Septembris 1783) fuit mathematicus, physicus, astronomusque Helveticus qui multas res magni momenti, praesertim in calculo infinitesimali, theoria graphorum,[1] topologia, atque theoria numerorum, invenit. Multas appellationes notationesque introduxit, ut notionem functionis mathematicae, quae etiamnunc, praecipue in analysi, adhibentur. Etiam inventiones in mechanica, dynamica fluidorum, optica, astronomia, atque theoria musicae fecit.
Maiorem vitae adultae partem Petropoli in imperio Russico et Berolini in Prussia vixit.
Euler unus ex insignissimis fecundissimisque mathematicis omnium temporum habetur. Traditur Petrus Simon Laplace de eo dixisse, "Lisez Euler, lisez Euler, c'est notre maître à tous" (Legite Eulerum, legite Eulerum, qui est omnium nostrum magister).[2]
Eulerus Basiliae filius pastoris Pauli Euleri (1670–1745) natus est. Studia in universitate natalis civitatis apud Ioannem Bernoullii exercuit, et se summi mathematici ingenii praebuit. Danielo Bernoullii[3] favente ab anno 1727 Petropoli in Academia Scientiarum Caesarea laborabat, anno 1726 adiunctus et anno 1731 professor eius factus. A rege Friderico Magno anno 1741 in Academiam Borussicam vocatus, Berolinum venit (in Academia Petropolitana tamen ut socius honoratus mansit).
Ab anno 1766, ab imperatrice Catharina II invitatus, iterumque Petropoli docuit. Caecitate affectus ultimis decem et septem vitae suae annis maximam sui operis partem Petropoli composuit. Iam Academiarum Petropolitanae, Borussicae, Turinensis, Olisiponensis, Basiliensis et Francicae socius, anno 1782 etiam sodalis Academiae Artis et Scientiarum Civitatum Foederatarum electus est. Anno sequente, haemorrhagiae intracerebralis causa mortuus, in sepulcreto lutheranico Smolenscensi Petropoli sepultus est, sed anno 1957 cadaver ad necropolim saeculi XVIII prope monasterium Alexandri Nevensis eodem urbe motus est.
Fecundissimus fuit: scripta eius conlecta in septuaginta quinque voluminibus sunt. In analysi argumentis confirmavit omnes simplicis analyseos functiones functioni exponentialis mutationes aut polynomiales functiones esse. Hoc significatum est in formula:
Prompta consecutio Euleri identitas:[4]
Quantitatibus constantibus duabus nomen Euleri insunt:
Dicitur Eulerus in historia scientiarum inter maximos mathematicos fuisse, primus functionis verbo ut significaret mathematicam locutionem velut y = F(x) usus etiamque primus methodum analyseos in scientia physicae adhibitans.[5]
Opera collecta eius inter sexaginta et octoginta volumina in quarto ligata complent, hoc est plus quam opera ullius alius mathematici.[6] Summa operum Leonhardi Euleri cura commissionis Eulerianae apud casam editoriam Birkhaeuser Basileae edita est.
Opus hoc iam in praefatione exemplo Euleri facultatum bene docendi ostendit, quasi consilio generaliter valido: "Saepe numero animadverti, maximam difficultatum partem, quas Matheseos cultores in addiscenda analysi infinitorum offendere solent, inde oriri, quod, Algebra communi vix apprehensa, animum ad illam sublimiorem artem appellant: quo fit, ut non solum quasi in limine subsistant, sed etiam perversas ideas illius infiniti, cuius notio in subsidium vocatur, sibi forment." Dein explicavit divisionem in libros duos, primus ad meram analysin respiciens, secundus ad Geometriam et analysin infinitorum.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.