Edgarius[1] Allanus Poe[2] (Anglice Edgar Allan Poe, Bostoniae die 19 Ianuarii 1809 natus; Baltimorae die 7 Octobris 1849 mortuus), fuit scriptor, poeta. editor, et criticus litterarum Americanus, qui poesi et fabulis brevibus latissime innotuit, praecipue eius narratiunculis occultis et macabre. Unus ex auctoribus fictionis romanticae et symbolisticae in Civitatibus Foederatis atque in litteris Americanis, unus etiam ex primis Americanis fabularum brevium scriptoribus fuit. Late habetur magnus generis fictionis criminalis inventor et fautor novi fictionis scientificae generis.[3] Primus est scriptor Americanus omnibus notus qui quaestum solum per scripturam fecit, quam ob rem suum curriculum vitae ad aerarium pertinens difficillimum fuit.[4]

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Quick Facts
Wikidata Edgarius Allanus Poe
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Edgarius Allanus Poe: imago
Thumb
Edgarius Allanus Poe: subscriptio
Nativitas: 19 Ianuarii 1809; Bostonia
Obitus: 7 Octobris 1849; Baltimora
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Edgar Allan Poe

Familia

Genitores: David Poe, Jr.; Eliza Poe
Coniunx: Virginia Eliza Clemm Poe

Memoria

Sepultura: Westminster Hall and Burying Ground
Close

Multas fabulas gothicas horrificasque, quarum clarissimae sunt "Feles Nigra" (Anglice "The Black Cat") et "Cor Prodens" (Anglice "The Tell-Tale Heart"), ac fabulas rerum futurarum inquisitionis scripsit. "Corvus" (Anglice "The Raven") autem est poema.

Carolus Baudelaire nonnulla ex eius operibus in linguam Francogallicam convertit.

De vita

Pater materque erant histriones. Pater familiam anno 1810 reliquit; mater autem insequenti anno phthise pulmonaria mortua est. Itaque Ioannes Allanus, negotiator fortunatus, eum in familiam suam Ricmondiae in Virginia induxit.

De lingua Latina

Edgarius novem annos natus iam nostra lingua legere poterat. Ioannes Allanus scripsit: "Edgarius puer bonus est et satis acute Latine legit."[5] Reverendus Doctor Bransby, magister eius scholae, dicitur fuisse vir mirabilis litterisque Latinis eruditissimus, qui veri simile est eum animum litterarum Romanarum atque Graecarum amore primum imbuisse.

De locis Latinis in scriptis Poensibus

Edgarius saepe fabulis sententias Latinas inserebat, quae infra perscribuntur.

  • "Metzengerstein," 1832: "Pestis eram vivus—moriens tua mors ero" (Martinus Lutherus)
  • "A Tale of Jerusalem," 1832: "Intensos rigidam in frontem ascendere canos | Passus erat" (Lucanus[6])
  • "Epimanes," 1833:
"Mille, mille, mille,
Mille, mille, mille,
Decollavimus, unus homo!
Mille, mille, mille, mille, decollavimus!
Mille, mille, mille,
Vivat qui mille mille occidit!
Tantum vini habet nemo
Quantum sanguinis effudit."[7]
  • "Berenice," 1835: "Dicebant mihi sodales, si sepulcrum amicae visitarem, curas meas aliquantulum fore levatas." (Ebn Zaiat)
  • "Eleonora," 1841: "Sub conservatione formae specificae salva anima." (Raimundus Lullus) et “agressi sunt mare tenebrarum, quid in eo esset exploraturi.”
  • "Puteus et Pendulum" (Anglice "The Pit and the Pendulum"), 1842:
"Impia tortorum longas hic turba furores
Sanguinis innocui, non satiata, aluit.
Sospite nunc patriâ, fracto nunc funeris antro,
Mors ubi dira fuit, vita salusque patent."
  • "The Purloined Letter," 1844: "Nil sapientiae odiosius acumine nimio." Seneca.
  • "The Cask of Amontillado," 1846: "Nemo me impune lacessit."

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.